Die 14 februarii
Ss. Cyrilli, monachi, et Methodii, episcopi
Memoria, Festum in Europa
Léctio Actuum Apostolorum 13, 46-49
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Paulus et Barnabas dixerunt Iudæis:
« Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicatis æternæ vitæ, ecce convertimur ad gentes. Sic enim præcepit nobis Dominus: «Posui te in lumen gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terræ» ».
Audientes autem gentes gaudebant et glorificabant verbum Domini, et crediderunt, quotquot erant præordinati ad vitam æternam; ferebatur autem verbum Domini per universam regionem.
R/ Eúntes in mundum univérsum, prædicáte Evangélium
Laudate Dominum, omnes gentes;
collaudate eum, omnes populi.
Quoniam confirmata est super nos misericordia eius,
et veritas Domini manet in æternum.
vel:
Psalmus responsorius 96(95), 1-2a, 2b-3, 7-8a, 10
R/ Eúntes in mundum univérsum, prædicáte Evangélium
Cantate Domino canticum novum,
cantate Domino, omnis terra.
Cantate Domino, benedicite nomini eius.
Annuntiate de die in diem salutare eius.
Annuntiate inter gentes gloriam eius,
in omnibus populis mirabilia eius.
Afferte Domino, familiæ populorum,
afferte Domino gloriam et potentiam,
afferte Domino gloriam nominis eius.
Dicite in gentibus: « Dominus regnavit! ».
Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur;
iudicabit populos in æquitate.
Allelúia
Evangelizáre paupéribus misit me Dóminus, prædicáre captívis remissiónem.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 10, 1-9
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Designavit Dominus alios septuaginta duos et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. Et dicebat illis:
« Messis quidem multa, operarii autem pauci; rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. Ite; ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolite portare sacculum neque peram neque calceamenta et neminem per viam salutaveritis.
In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: «Pax huic domui». Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illam pax vestra; sin autem, ad vos revertetur. In eadem autem domo manete edentes et bibentes, quæ apud illos sunt: dignus enim est operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate, quæ apponuntur vobis, et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: «Appropinquavit in vos regnum Dei».