Ressources Catholiques Missel Romain
 
Die 22 februarii
CATHEDRÆ S. PETRI, APOSTOLI
Festum
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio Epístolæ primæ béati Petri apóstoli 5, 1-4 FRA • L/F • CMT
Carissimi:
Seniores, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum, qui et eius, quæ in futuro revelanda est, gloriæ communicator: Pascite, qui est in vobis, gregem Dei, providentes non coacto sed spontanee secundum Deum, neque turpis lucri gratia sed voluntarie, neque ut dominantes in cleris sed formæ facti gregis. Et cum apparuerit Princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriæ coronam.
Psalmus responsorius 23(22), 1-3a, 3b-4, 5, 6 FRA • L/F • CMT
R/ Dóminus pascit me, et níhil míhi déerit.
Dominus pascit me, et nihil mihi deerit:
in pascuis virentibus me collocavit,
super aquas quietis eduxit me,
animam meam refecit.
 
Deduxit me super semitas iustitiæ propter nomen suum.
Nam et si ambulavero in valle umbræ mortis,
non timebo mala, quoniam tu mecum es.
Virga tua et baculus tuus,
ipsa me consolata sunt.
 
Parasti in conspectu meo mensam
adversus eos, qui tribulant me;
impinguasti in oleo caput meum,
et calix meus redundat.
 
Etenim benignitas et misericordia subsequentur me
omnibus diebus vitæ meæ,
et inhabitabo in domo Domini
in longitudinem dierum.
(Allelúia)
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et pórtæ ínferi non prevalébunt advérsus eam.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 16, 13-19 FRA • L/F • CMT
In illo tempore:
Venit Iesus in partes Cæsareæ Philippi et interrogabat discipulos suos dicens: « Quem dicunt homines esse Filium hominis?».
At illi dixerunt: « Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis ».
Dicit illis: « Vos autem quem me esse dicitis? ».
Respondens Simon Petrus dixit: « Tu es Christus, Filius Dei vivi ».
Respondens autem Iesus dixit ei: « Beatus es, Simon Bariona, quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus, qui in cælis est. Et ego dico tibi: Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam; et portæ inferi non prævalebunt adversum eam. Tibi dabo claves regni cælorum; et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum in cælis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum in cælis ».
Ad Offertorium