Ressources Catholiques Missel Romain
 
Die 3 iulii
S. THOMÆ, APOSTOLI
Festum
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Ephésios 2, 19-22 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Iam non estis extranei et advenæ, sed estis concives sanctorum et domestici Dei, superædificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu, in quo omnis ædificatio compacta crescit in templum sanctum in Domino, in quo et vos coædificamini in habitaculum Dei in Spiritu.
Psalmus responsorius 117(116), 1, 2 FRA  L/F  CMT
R/ Eúntes in mundum univérsum, prædicáte Evangélium.
Laudate Dominum, omnes gentes;
collaudate eum, omnes populi.
 
Quoniam confirmata est super nos misericordia eius,
et veritas Domini manet in æternum.
Allelúia
Quia vidísti me, Thomæ, credidísti, dicit Dóminus; beáti qui non vidérunt et credidérunt.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 20, 24-29 FRA  L/F  CMT
Thomas, unus ex Duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis, quando venit Iesus.
Dicebant ergo ei alii discipuli: « Vidimus Dominum! ».
Ille autem dixit eis: « Nisi videro in manibus eius signum clavorum et mittam digitum meum in signum clavorum et mittam manum meam in latus eius, non credam ».
Et post dies octo iterum erant discipuli eius intus, et Thomas cum eis.
Venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit: « Pax vobis! ».
Deinde dicit Thomæ: « Infer digitum tuum huc et vide manus meas et affer manum tuam et mitte in latus meum; et noli fieri incredulus sed fidelis! ».
Respondit Thomas et dixit ei: « Dominus meus et Deus meus! ».
Dicit ei Iesus: « Quia vidisti me, credidisti. Beati, qui non viderunt et crediderunt! ».
Ad Offertorium