Ressources Catholiques Missel Romain
 
Die 8 septembris
IN NATIVITATE BEATÆ MARIÆ VIRGINIS
Festum
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Michææ prophétæ 5, 1-4a vel  FRA  L/F  CMT
Hæc dicit Dominus:
Sed tu, Bethlehem Ephratha, parvulus in milibus Iudæ, ex te mihi egredietur, qui sit dominator in Israel; et egressus eius a temporibus antiquis, a diebus æternitatis. Propter hoc dabit eos usque ad tempus, in quo parturiens pariet; et reliquiæ fratrum eius convertentur ad filios Israel. Et stabit et pascet in fortitudine Domini, in sublimitate nominis Domini Dei sui; et habitabunt secure, quia nunc magnus erit usque ad terminos terræ, et erit iste pax.
vel:
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Romános 8, 28-30 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his, qui secundum propositum vocati sunt.
Nam, quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii eius, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus; quos autem prædestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et iustificavit; quos autem iustificavit, illos et glorificavit.
Psalmus responsorius 12, 6ab, 6c FRA  L/F  CMT
R/ Gaudens gaudébo in Dómino.
Ego autem in misericordia tua speravi.
Exsultabit cor meum in salutari tuo.
 
Cantabo Domino, qui bona tribuit mihi.
Allelúia
Felix es, sacra Virgo María, et omni laude digníssima; quia ex te ortus est sol iustitiæ, Christus Deus noster.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 1, 1-16.18-23 vel brevior  FRA  L/F  CMT
Liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham.
Abraham genuit Isaac, Isaac autem genuit Iacob, Iacob autem genuit Iudam et fratres eius, Iudas autem genuit Phares et Zara de Thamar, Phares autem genuit Esrom, Esrom autem genuit Aram, Aram autem genuit Aminadab, Aminadab autem genuit Naasson, Naasson autem genuit Salmon, Salmon autem genuit Booz de Rahab, Booz autem genuit Obed ex Ruth, Obed autem genuit Iesse, Iesse autem genuit David regem.
David autem genuit Salomonem ex ea, quæ fuit Uriæ, Salomon autem genuit Roboam, Roboam autem genuit Abiam, Abia autem genuit Asa, Asa autem genuit Iosaphat, Iosaphat autem genuit Ioram, Ioram autem genuit Oziam, Ozias autem genuit Ioatham, Ioatham autem genuit Achaz, Achaz autem genuit Ezechiam, Ezechias autem genuit Manassen, Manasses autem genuit Amon, Amon autem genuit Iosiam, Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigratione Babylonis.
Et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathiel, Salathiel autem genuit Zorobabel, Zorobabel autem genuit Abiud, Abiud autem genuit Eliachim, Eliachim autem genuit Azor, Azor autem genuit Sadoc, Sadoc autem genuit Achim, Achim autem genuit Eliud, Eliud autem genuit Eleazar, Eleazar autem genuit Matthan, Matthan autem genuit Iacob, Iacob autem genuit Ioseph virum Mariæ, de qua natus est Iesus, qui vocatur Christus.
Iesu Christi autem generatio sic erat. Cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto. Ioseph autem vir eius, cum esset iustus et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam.
Hæc autem eo cogitante, ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens: « Ioseph fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est; pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum ».
Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur id, quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: « Ecce, virgo in utero habebit et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emmanuel », quod est interpretatum Nobiscum Deus.
Ad Offertorium
vel brevior:
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 1, 18-23 FRA  L/F