Die 30 novembris
S. ANDREÆ, APOSTOLI
Festum
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Romános 10, 9-18
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Si confitearis in ore tuo: « Dominum Iesum! », et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis, salvus eris. Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit in salutem.
Dicit enim Scriptura: « Omnis, qui credit in illo, non confundetur ».
Non enim est distinctio Iudæi et Græci, nam idem Dominus omnium, dives in omnes, qui invocant illum: Omnis enim, quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? Aut quomodo credent ei, quem non audierunt? Quomodo autem audient sine prædicante? Quomodo vero prædicabunt nisi mittantur? Sicut scriptum est: « Quam speciosi pedes evangelizantium bona ».
Sed non omnes obœdierunt Evangelio; Isaias enim dicit: « Domine, quis credidit auditui nostro? ». Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.
Sed dico: Numquid non audierunt? Quin immo, in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum.
Psalmus responsorius 19(18), 2-3, 4-5
FRA •
L/F •
CMT
R/ In omnem terram exívit sonus eórum.
Cæli enarrant gloriam Dei,
et opera manuum eius annuntiat firmamentum.
Dies diei eructat verbum,
et nox nocti indicat scientiam.
Non sunt loquelæ neque sermones,
quorum non intellegantur voces.
In omnem terram exivit sonus eorum,
et in fines orbis terræ verba eorum.
Allelúia
Veníte post me, dicit Dóminus, et fáciam vos piscatóres hóminum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 4, 18-22
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Ambulans Iesus iuxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem eius, mittentes rete in mare; erant enim piscatores.
Et ait illis: « Venite post me, et faciam vos piscatores hominum ».
At illi continuo, relictis retibus, secuti sunt eum. Et procedens inde vidit alios duos fratres, Iacobum Zebedæi et Ioannem fratrem eius, in navi cum Zebedæo patre eorum reficientes retia sua; et vocavit eos.
Illi autem statim, relicta navi et patre suo, secuti sunt eum.