Die 18 decembris
Feriæ Adventus
Léctio libri Ieremiæ prophétæ 23, 5-8
FRA •
L/F •
CMT
« Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen iustum; et regnabit rex et sapiens erit et faciet iudicium et iustitiam in terra. In diebus illis salvabitur Iuda, et Israel habitabit confidenter; et hoc est nomen, quod vocabunt eum: Dominus iustitia nostra.
Propter hoc ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicent ultra: “Vivit Dominus, qui eduxit filios Israel de terra Ægypti!”, sed: “Vivit Dominus, qui eduxit et adduxit semen domus Israel de terra aquilonis et de cunctis terris!”, ad quas eieceram eos; et habitabunt in terra sua ».
Psalmus responsorius 72(71), 1-2, 12-13, 18-19
FRA •
L/F •
CMT
R/ Florébit in diébus eius iustítia, et abundántia pacis in ætérnum.
Deus, iudicium tuum regi da
et iustitiam tuam filio regis;
iudicet populum tuum in iustitia
et pauperes tuos in iudicio.
Quia liberabit inopem clamantem
et pauperem, cui non erat adiutor.
Parcet pauperi et inopi
et animas pauperum salvas faciet.
Benedictus Dominus Deus, Deus Israel,
qui facit mirabilia solus.
Et benedictum nomen maiestatis eius in æternum;
et replebitur maiestate eius omnis terra. Fiat, fiat.
Allelúia
Dux domus Israel, qui Móysi in Sina legem dedísti: veni ad rediméndum nos in brácchio exténto.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 1, 18-24
FRA •
L/F •
CMT
Iesu Christi autem generatio sic erat.
Cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto. Ioseph autem vir eius, cum esset iustus et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam.
Hæc autem eo cogitante, ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens: « Ioseph fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est; pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum ».
Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur id, quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: « Ecce, virgo in utero habebit et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emmanuel », quod est interpretatum Nobiscum Deus.
Exsurgens autem Ioseph a somno fecit, sicut præcepit ei angelus Domini, et accepit coniugem suam.