Ressources Catholiques Missel Romain
 
Die 23 decembris
Feriæ Adventus
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio libri Malachíæ prophétæ 3, 1-4.23-24 FRA • L/F • CMT
Hæc dicit Dominus Deus:
« Ecce ego mittam angelum meum, et præparabit viam ante faciem meam; et statim veniet ad templum suum Dominator, quem vos quæritis, et angelus testamenti, quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum; et quis poterit sustinere diem adventus eius, et quis stabit, cum apparebit? Ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum; et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia. Et placebit Domino sacrificium Iudæ et Ierusalem sicut diebus pristinis et sicut annis antiquis.
Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis; et convertet cor patrum ad filios et cor filiorum ad patres eorum, ne veniam et percutiam terram anathemate ».
Psalmus responsorius 25(24), 4-5ab, 8-9, 10.14 FRA • L/F • CMT
R/ Respícite et leváte cápita vestra, quóniam appropínquat redémptio vestra.
Vias tuas, Domine, demonstra mihi
et semitas tuas edoce me.
Dirige me in veritate tua et doce me,
quia tu es Deus salutis meæ.
 
Dulcis et rectus Dominus,
propter hoc peccatores viam docebit;
diriget mansuetos in iudicio,
docebit mites vias suas.
 
Universæ viæ Domini misericordia et veritas
custodientibus testamentum eius et testimonia eius.
Familiariter aget Dominus cum timentibus eum,
ut testamentum suum manifestet illis.
Allelúia
Rex géntium et lapis anguláris Ecclésiæ: veni et salva hóminem quem de limo formásti.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 1, 57-66 FRA • L/F • CMT
Elisabeth impletum est tempus pariendi, et peperit filium. Et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei.
Et factum est, in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius, Zachariam. Et respondens mater eius dixit: « Nequaquam, sed vocabitur Ioannes ».
Et dixerunt ad illam: « Nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine ».
Innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum. Et postulans pugillarem scripsit dicens: « Ioannes est nomen eius ». Et mirati sunt universi. Apertum est autem ilico os eius et lingua eius, et loquebatur benedicens Deum.
Et factus est timor super omnes vicinos eorum, et super omnia montana Iudææ divulgabantur omnia verba hæc. Et posuerunt omnes, qui audierant, in corde suo dicentes: « Quid putas puer iste erit? ». Etenim manus Domini erat cum illo.
Ad Offertorium