Ressources Catholiques Missel Romain
 
Die 27 decembris
S. IOANNIS, APOSTOLIS ET EVANGELISTÆ
Festum
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ primæ béati Ioánnis apóstoli 1, 1-4 FRA  L/F  CMT
Carissimi:
Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostræ contrectaverunt de verbo vitæ — et vita apparuit, et vidimus et testamur et annuntiamus vobis vitam æternam, quæ erat coram Patre et apparuit nobis — quod vidimus et audivimus, annuntiamus et vobis, ut et vos communionem habeatis nobiscum. Communio autem nostra est cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo.
Et hæc scribimus nos, ut gaudium nostrum sit plenum.
Psalmus responsorius 97(96), 1-2, 5-6, 11-12 FRA  L/F  CMT
R/ Lætámini, iusti, in Dómino.
Dominus regnavit! Exsultet terra,
lætentur insulæ multæ.
Nubes et caligo in circuitu eius,
iustitia et iudicium firmamentum sedis eius.
 
Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini,
a facie Domini omnis terra.
Annuntiaverunt cæli iustitiam eius,
et viderunt omnes populi gloriam eius.
 
Lux orta est iusto,
et rectis corde lætitia.
Lætamini, iusti, in Domino
et confitemini memoriæ sanctitatis eius.
Allelúia
Te Deum laudámus, te Dóminum confitémur; te gloriósus Apostolórum chorus laudat, Dómine.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 20, 2-8 FRA  L/F  CMT
Prima Sabbatorum, currit Maria Magdalene et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum, quem amabat Iesus, et dicit eis: « Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus, ubi posuerunt eum! ».
Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus, et veniebant ad monumentum. Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus præcucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum; et cum se inclinasset, videt posita linteamina, non tamen introivit. Venit ergo et Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum; et videt linteamina posita et sudarium, quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum.
Tunc ergo introivit et alter discipulus, qui venerat primus ad monumentum, et vidit et credidit.
Ad Offertorium