Dominica in Palmis de Passione Domini
Hebdomada Santa – Année A
Ad processionem palmarum :
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 21, 1-11
FRA •
L/F
Cum appropinquassent Hierosolymis et venissent Bethfage, ad montem Oliveti, tunc Iesus misit duos discipulos dicens eis: « Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea; solvite et adducite mihi. Et si quis vobis aliquid dixerit, dicite: «Dominus eos necessarios habet», et confestim dimittet eos ».
Hoc autem factum est, ut impleretur, quod dictum est per prophetam dicentem: « Dicite filiæ Sion: Ecce Rex tuus venit tibi, mansuetus et sedens super asinam et super pullum filium subiugalis ».
Euntes autem discipuli fecerunt, sicut præcepit illis Iesus, et adduxerunt asinam et pullum; et imposuerunt super eis vestimenta sua, et sedit super ea. Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via; alii autem cædebant ramos de arboribus et sternebant in via. Turbæ autem, quæ præcedebant eum et quæ sequebantur, clamabant dicentes: « Hosanna filio David! Benedictus, qui venit in nomine Domini! Hosanna in altissimis! ».
Et cum intrasset Hierosolymam, commota est universa civitas dicens: « Quis est hic?». Turbæ autem dicebant: « Hic est Iesus propheta a Nazareth Galilææ ».
Ad Missam:
Léctio libri Isaíæ prophétæ 50, 4-7
FRA •
L/F
Dominus Deus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum, qui lassus est, verbo; excitat mane, mane excitat mihi aurem, ut audiam quasi discipulus.
Dominus Deus aperuit mihi aurem; ego autem non rebellavi, retrorsum non abii. Dorsum meum dedi percutientibus et genas meas vellentibus: faciem meam non averti ab increpationibus et sputis.
Dominus Deus auxiliator meus; ideo non sum confusus, ideo posui faciem meam ut petram durissimam et scio quoniam non confundar.
Psalmus responsorius 22(21), 8-9, 17-18a, 19-20, 23-24
FRA •
L/F •
CMT
R/ Deus meus, Deus meus, quare me dereliquísti?
Omnes videntes me deriserunt me;
torquentes labia moverunt caput:
« Speravit in Domino: eripiat eum,
salvum faciat eum, quoniam vult eum ».
Quoniam circumdederunt me canes multi,
concilium malignantium obsedit me.
Foderunt manus meas et pedes meos,
et dinumeravi omnia ossa mea.
Diviserunt sibi vestimenta mea,
et super vestem meam miserunt sortem.
Tu autem, Domine, ne elongaveris,
fortitudo mea, ad adiuvandum me festina.
Narrabo nomen tuum fratribus meis,
in medio ecclesiæ laudabo te.
Qui timetis Dominum, laudate eum,
universum semen Iacob, glorificate eum.
Metuat eum omne semen Israel.
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Philippénses 2, 6-11
FRA •
L/F •
CMT
Christus Iesus, cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus; et habitu inventus ut homo, humiliavit semetipsum factus obœdiens usque ad mortem, mortem autem crucis.
Propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur cælestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur « Dominus Iesus Christus! », in gloriam Dei Patris.
Christus factus est pro nobis obœdiens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltávit illum: et dedit illi nomen, quod est super omne nomen.
In illo tempore:
Abiit unus de Duodecim, qui dicebatur Iudas Iscariotes, ad principes sacerdotum et ait: « Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? ». At illi constituerunt ei triginta argenteos. Et exinde quærebat opportunitatem, ut eum traderet.
Prima autem Azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: « Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? ».
Ille autem dixit: « Ite in civitatem ad quendam et dicite ei: «Magister dicit: Tempus meum prope est; apud te facio Pascha cum discipulis meis» ». Et fecerunt discipuli, sicut constituit illis Iesus, et paraverunt Pascha.
Vespere autem facto, discumbebat cum Duodecim. Et edentibus illis, dixit: « Amen dico vobis: Unus vestrum me traditurus est ».
Et contristati valde, cœperunt singuli dicere ei: « Numquid ego sum, Domine? ».
At ipse respondens ait: « Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo; væ autem homini illi, per quem Filius hominis traditur! Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille ».
Respondens autem Iudas, qui tradidit eum, dixit: « Numquid ego sum, Rabbi? ».
Ait illi: « Tu dixisti ».
Cenantibus autem eis, accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis et ait: « Accipite, comedite: hoc est corpus meum ». Et accipiens calicem, gratias egit et dedit illis dicens: « Bibite ex hoc omnes: hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum. Dico autem vobis: Non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei ».
Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti.
Tunc dicit illis Iesus: « Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: "Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis". Postquam autem resurrexero, præcedam vos in Galilæam ».
Respondens autem Petrus ait illi: « Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor ».
Ait illi Iesus: « Amen dico tibi: In hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis ».
Ait illi Petrus: « Etiam si oportuerit me mori tecum, non te negabo ». Similiter et omnes discipuli dixerunt.
Tunc venit Iesus cum illis in prædium, quod dicitur Gethsemani. Et dicit discipulis: « Sedete hic, donec vadam illuc et orem ». Et assumpto Petro et duobus filiis Zebedæi, cœpit contristari et mæstus esse. Tunc ait illis: « Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilate mecum ».
Et progressus pusillum, procidit in faciem suam orans et dicens: « Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu ».
Et venit ad discipulos et invenit eos dormientes; et dicit Petro: « Sic non potuistis una hora vigilare mecum? Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus est, caro autem infirma ».
Iterum secundo abiit et oravit dicens: « Pater mi, si non potest hoc transire, nisi bibam illud, fiat voluntas tua ». Et venit iterum et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati. Et relictis illis, iterum abiit et oravit tertio, eundem sermonem iterum dicens. Tunc venit ad discipulos et dicit illis: « Dormite iam et requiescite; ecce appropinquavit hora, et Filius hominis traditur in manus peccatorum. Surgite, eamus; ecce appropinquavit, qui me tradit ».
Et adhuc ipso loquente, ecce Iudas, unus de Duodecim, venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum et senioribus populi. Qui autem tradidit eum, dedit illis signum dicens: « Quemcumque osculatus fuero, ipse est; tenete eum! ». Et confestim accedens ad Iesum dixit: « Ave, Rabbi! » et osculatus est eum.
Iesus autem dixit illi: « Amice, ad quod venisti! ». Tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum.
Et ecce unus ex his, qui erant cum Iesu, extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius. Tunc ait illi Iesus: « Converte gladium tuum in locum suum. Omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt. An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum? Quomodo ergo implebuntur Scripturæ quia sic oportet fieri? ».
In illa hora dixit Iesus turbis: « Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me? Cotidie sedebam docens in templo, et non me tenuistis ». Hoc autem totum factum est, ut implerentur scripturæ Prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.
Illi autem tenentes Iesum duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribæ et seniores convenerant. Petrus autem sequebatur eum a longe usque in aulam principis sacerdotum; et ingressus intro sedebat cum ministris, ut videret finem.
Principes autem sacerdotum et omne concilium quærebant falsum testimonium contra Iesum, ut eum morti traderent, et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venientes duo dixerunt: « Hic dixit: «Possum destruere templum Dei et post triduum ædificare illud» ».
Et surgens princeps sacerdotum ait illi: « Nihil respondes? Quid isti adversum te testificantur? ». Iesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: « Adiuro te per Deum vivum, ut dicas nobis, si tu es Christus Filius Dei ».
Dicit illi Iesus: « Tu dixisti. Verumtamen dico vobis: Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris Virtutis et venientem in nubibus cæli ».
Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens: « Blasphemavit! Quid adhuc egemus testibus? Ecce nunc audistis blasphemiam. Quid vobis videtur? ».
Illi autem respondentes dixerunt: « Reus est mortis! ».
Tunc exspuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt; alii autem palmas in faciem ei dederunt dicentes: « Prophetiza nobis, Christe: Quis est, qui te percussit? ».
Petrus vero sedebat foris in atrio; et accessit ad eum una ancilla dicens: « Et tu cum Iesu Galilæo eras! ».
At ille negavit coram omnibus dicens: « Nescio quid dicis! ».
Exeunte autem illo ad ianuam, vidit eum alia et ait his, qui erant ibi: « Hic erat cum Iesu Nazareno! ».
Et iterum negavit cum iuramento: « Non novi hominem! ».
Post pusillum autem accesserunt, qui stabant, et dixerunt Petro: « Vere et tu ex illis es, nam et loquela tua manifestum te facit ».
Tunc cœpit detestari et iurare: « Non novi hominem! ». Et continuo gallus cantavit; et recordatus est Petrus verbi Iesu, quod dixerat: « Priusquam gallus cantet, ter me negabis ». Et egressus foras ploravit amare.
Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum, ut eum morti traderent. Et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pilato præsidi.
Tunc videns Iudas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, pænitentia ductus, rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus dicens: « Peccavi tradens sanguinem innocentem ».
At illi dixerunt: « Quid ad nos? Tu videris! ». Et proiectis argenteis in templo, recessit et abiens laqueo se suspendit.
Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: « Non licet mittere eos in corbanam, quia pretium sanguinis est ». Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum Figuli in sepulturam peregrinorum. Propter hoc vocatus est ager ille ager Sanguinis usque in hodiernum diem.
Tunc impletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem: « Et acceperunt triginta argenteos, pretium appretiati quem appretiaverunt a filiis Israel, et dederunt eos in agrum Figuli, sicut constituit mihi Dominus ».
Iesus autem stetit ante præsidem; et interrogavit eum præses dicens: « Tu es Rex Iudæorum? ».
Dixit autem Iesus: « Tu dicis ». Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit.
Tunc dicit illi Pilatus: « Non audis quanta adversum te dicant testimonia? ». Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur præses vehementer.
Per diem autem sollemnem consueverat præses dimittere turbæ unum vinctum, quem voluissent. Habebant autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas. Congregatis ergo illis dixit Pilatus: « Quem vultis dimittam vobis: Barabbam an Iesum, qui dicitur Christus? ». Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum.
Sedente autem illo pro tribunali, misit ad illum uxor eius dicens: « Nihil tibi et iusto illi. Multa enim passa sum hodie per visum propter eum ».
Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt turbis, ut peterent Barabbam, Iesum vero perderent. Respondens autem præses ait illis: « Quem vultis vobis de duobus dimittam? ».
At illi dixerunt: « Barabbam! ».
Dicit illis Pilatus: « Quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus? ».
Dicunt omnes: « Crucifigatur! ».
Ait autem: « Quid enim mali fecit? ».
At illi magis clamabant dicentes: « Crucifigatur! ».
Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, accepta aqua, lavit manus coram turba dicens: « Innocens ego sum a sanguine hoc; vos videritis! ».
Et respondens universus populus dixit: « Sanguis eius super nos et super filios nostros ». Tunc dimisit illis Barabbam; Iesum autem flagellatum tradidit, ut crucifigeretur.
Tunc milites præsidis suscipientes Iesum in prætorio congregaverunt ad eum universam cohortem. Et exuentes eum, clamydem coccineam circumdederunt ei et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et arundinem in dextera eius et, genu flexo ante eum, illudebant ei dicentes: « Ave, rex Iudæorum! ». Et exspuentes in eum acceperunt arundinem et percutiebant caput eius. Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum clamyde et induerunt eum vestimentis eius et duxerunt eum, ut crucifigerent.
Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenæum nomine Simonem; hunc angariaverunt, ut tolleret crucem eius.
Et venerunt in locum, qui dicitur Golgotha, quod est Calvariæ locus, et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum; et cum gustasset, noluit bibere. Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta eius sortem mittentes et sedentes servabant eum ibi.
Et imposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam: « Hic est Iesus Rex Iudæorum ». Tunc crucifiguntur cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus a sinistris.
Prætereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes: « Qui destruis templum et in triduo illud reædificas, salva temetipsum; si Filius Dei es, descende de cruce! ».
Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant: « Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Rex Israel est; descendat nunc de cruce, et credemus in eum. Confidit in Deo; liberet nunc, si vult eum. Dixit enim: «Dei Filius sum» ». Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei.
A sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam. Et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens: « Eli, Eli, lema sabacthani? », hoc est: « Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? ».
Quidam autem ex illic stantibus audientes dicebant: « Eliam vocat iste ». Et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et imposuit arundini et dabat ei bibere. Ceteri vero dicebant: « Sine, videamus an veniat Elias liberans eum ».
Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum.
Et ecce velum templi scissum est a summo usque deorsum in duas partes, et terra mota est, et petræ scissæ sunt; et monumenta aperta sunt, et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis. Centurio autem et, qui cum eo erant custodientes Iesum, viso terræ motu et his, quæ fiebant, timuerunt valde dicentes: « Vere Dei Filius erat iste! ».
Erant autem ibi mulieres multæ a longe aspicientes, quæ secutæ erant Iesum a Galilæa ministrantes ei; inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedæi.
Cum sero autem factum esset, venit homo dives ab Arimathæa nomine Ioseph, qui et ipse discipulus erat Iesu. Hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu. Tunc Pilatus iussit reddi. Et accepto corpore, Ioseph involvit illud in sindone munda et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra, et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit. Erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulcrum.
Altera autem die, quæ est post Parascevem, convenerunt principes sacerdotum et pharisæi ad Pilatum dicentes: « Domine, recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens: «Post tres dies resurgam». Iube ergo custodiri sepulcrum usque in diem tertium, ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi: «Surrexit a mortuis», et erit novissimus error peior priore ».
Ait illis Pilatus: « Habetis custodiam; ite, custodite, sicut scitis ». Illi autem abeuntes munierunt sepulcrum, signantes lapidem, cum custodia.
vel brevior :
Pássio Dómini nostri Iesu Christi secúndum Matthæum 27, 11-54
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Stetit Iesus ante Pilatum præsidem; et interrogavit eum præses dicens: « Tu es Rex Iudæorum? ».