Feria III - Hebd I
Adventus
Léctio libri Isaíæ prophétæ 11, 1-10
FRA •
L/F •
CMT
In die illa:
Egredietur virga de stirpe Iesse, et flos de radice eius ascendet; et requiescet super eum spiritus Domini: spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiæ et timoris Domini; et deliciæ eius in timore Domini.
Non secundum visionem oculorum iudicabit neque secundum auditum aurium decernet; sed iudicabit in iustitia pauperes et decernet in æquitate pro mansuetis terræ; et percutiet terram virga oris sui et spiritu labiorum suorum interficiet impium. Et erit iustitia cingulum lumborum eius, et fides cinctorium renum eius.
Habitabit lupus cum agno, et pardus cum hædo accubabit; vitulus et leo simul saginabuntur, et puer parvulus minabit eos. Vitula et ursus pascentur, simul accubabunt catuli eorum; et leo sicut bos comedet paleas. Et ludet infans ab ubere super foramine aspidis; et in cavernam reguli, qui ablactatus fuerit, manum suam mittet. Non nocebunt et non occident in universo monte sancto meo, quia plena erit terra scientia Domini, sicut aquæ mare operiunt.
In die illa radix Iesse stat in signum populorum; ipsam gentes requirent, et erit sedes eius gloriosa.
Psalmus responsorius 72(71), 1-2, 7-8, 12-13, 17
FRA •
L/F •
CMT
R/ Florébit in diébus eius iustítia, et abundántia pacis in ætérnum.
Deus, iudicium tuum regi da
et iustitiam tuam filio regis;
iudicet populum tuum in iustitia
et pauperes tuos in iudicio.
Florebit in diebus eius iustitia et abundantia pacis,
donec auferatur luna.
Et dominabitur a mari usque ad mare
et a flumine usque ad terminos orbis terrarum.
Quia liberabit inopem clamantem
et pauperem, cui non erat adiutor.
Parcet pauperi et inopi
et animas pauperum salvas faciet.
Sit nomen eius benedictum in sæcula,
ante solem permanebit nomen eius.
Et benedicentur in ipso omnes tribus terræ,
omnes gentes magnificabunt eum.
Allelúia
Ecce Dóminus noster cum virtúte véniet, et illuminábit óculos servórum suórum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 10, 21-24
FRA •
L/F •
CMT
In illa hora exsultavit Iesus Spiritu Sancto et dixit: « Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quod abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis; etiam, Pater, quia sic placuit ante te. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo scit qui sit Filius, nisi Pater, et qui sit Pater, nisi Filius et cui voluerit Filius revelare ».
Et conversus ad discipulos seorsum dixit: « Beati oculi, qui vident, quæ videtis. Dico enim vobis: Multi prophetæ et reges voluerunt videre, quæ vos videtis, et non viderunt, et audire, quæ auditis, et non audierunt ».