Ressources Catholiques Missel Romain
 
Sabbato - Hebd I
Adventus
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Isaíæ prophétæ 30, 19-21.23-26 FRA  L/F  CMT
Popule Sion, qui habitas in Ierusalem, plorans nequaquam plorabis: miserans miserebitur tui ad vocem clamoris tui; statim ut audierit, respondebit tibi.
Et dabit vobis Dominus panem angustiæ et aquam afflictionis, sed non amplius avolabit a te doctor tuus; et erunt oculi tui videntes præceptorem tuum, et aures tuæ audient verbum post tergum monentis: « Hæc via, ambulate in ea », si declinaveritis ad dexteram vel ad sinistram.
Et dabit pluviam semini tuo, quod seminaveris in terra, et panis frugum terræ erit uberrimus et pinguis; pascetur pecus tuum in die illo, agnus in pascuis spatiosis, et boves tui et asini, qui operantur terram, commixtum migma comedent ventilatum in pala et ventilabro.
Et erunt super omnem montem excelsum et super omnem collem elevatum rivi currentium aquarum in die interfectionis multorum, cum ceciderint turres. Et erit lux lunæ sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum in die, qua alligaverit Dominus vulnus populi sui et percussuram plagæ eius sanaverit.
Psalmus responsorius 147(146), 1-2, 3-4, 5-6 FRA  L/F  CMT
R/ Beáti omnes qui exspéctant Dóminum.
Laudate Dominum, quoniam bonum est psallere Deo nostro,
quoniam iucundum est celebrare laudem.
Ædificans Ierusalem Dominus,
dispersos Israelis congregabit.
 
Qui sanat contritos corde,
et alligat plagas eorum;
qui numerat multitudinem stellarum
et omnibus eis nomina vocat.
 
Magnus Dominus noster et magnus virtute,
sapientiæ eius non est numerus.
Sustentat mansuetos Dominus,
humilians autem peccatores usque ad terram.
Allelúia
Dóminus iudex noster, légifer noster, rex noster: ipse salvábit nos.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 9, 35-38 - 10, 1.5a.6-8 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Circumibat Iesus civitates omnes et castella, docens in synagogis eorum et prædicans Evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem. Videns autem turbas, misertus est eis, quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem.
Tunc dicit discipulis suis: « Messis quidem multa, operarii autem pauci; rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam ».
Et convocatis Duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem. Hos Duodecim misit Iesus præcipiens eis et dicens:
« Ite ad oves, quæ perierunt domus Israel. Euntes autem prædicate dicentes: «Appropinquavit regnum cælorum». Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones eicite; gratis accepistis, gratis date ».
Ad Offertorium