Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria IV - Hebd II
Adventus
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Isaíæ prophétæ 40, 25-31 FRA  L/F  CMT
« Cui assimilabitis me, quasi æqualis ei sim ego? », dicit Sanctus. Levate in excelsum oculos vestros et videte: Quis creavit hæc? Qui educit in numero militiam eorum et omnes ex nomine vocat; præ multitudine fortitudinis et roboris virtutisque eius neque unum deest.
Quare dicis, Iacob, et loqueris, Israel: « Abscondita est via mea a Domino, et a Deo meo iudicium meum transit? ». Numquid nescis? Aut non audisti? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terræ; non deficiet neque laborabit, nec est investigatio sapientiæ eius. Qui dat lasso virtutem et invalido robur multiplicat. Deficient pueri et laborabunt, et iuvenes lapsu labentur; qui autem sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilæ, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.
Psalmus responsorius 103(102), 1-2, 3-4, 8.10 FRA  L/F  CMT
R/ Bénedic, ánima mea, Dómino.
Benedic, anima mea, Domino,
et omnia, quæ intra me sunt, nomini sancto eius.
Benedic, anima mea, Domino
et noli oblivisci omnes retributiones eius.
 
Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis,
qui sanat omnes infirmitates tuas;
qui redimit de interitu vitam tuam,
qui coronat te in misericordia et miserationibus.
 
Miserator et misericors Dominus,
longanimis et multæ misericordiæ.
Non secundum peccata nostra fecit nobis
neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
Allelúia
Ecce véniet Dóminus, ut salvet pópulum suum; beáti qui paráti sunt occúrrere illi.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 11, 28-30 FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Respondens Iesus dixit:
« Venite ad me, omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite iugum meum super vos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Iugum enim meum suave, et onus meum leve est ».
Ad Offertorium