Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria III - Hebd III
Adventus
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Sophoníæ 3, 1-2.9-13 FRA  L/F  CMT
Væ, provocatrix et inquinata, civitas violenta! Non audivit vocem, non suscepit disciplinam; in Domino non est confisa, ad Deum suum non appropiavit.
« Tunc reddam populis labium purum, ut invocent omnes in nomine Domini et serviant ei umero uno. Ultra flumina Æthiopiæ, inde supplices mei, filii dispersorum meorum deferent munus mihi.
In die illa non confunderis super cunctis actionibus tuis, quibus prævaricata es in me; quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbos tuos, et non adicies exaltari amplius in monte sancto meo. Et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum ». Et sperabunt in nomine Domini reliquiæ Israel.
Non facient iniquitatem nec loquentur mendacium; et non invenietur in ore eorum lingua dolosa, quoniam ipsi pascentur et accubabunt, et non erit qui exterreat.
Psalmus responsorius 34(33), 2-3, 6-7, 17-18, 19.23 FRA  L/F  CMT
R/ Pauper clamávit, et Dóminus exaudívit eum.
Benedicam Dominum in omni tempore,
semper laus eius in ore meo.
In Domino gloriabitur anima mea,
audiant mansueti et lætentur.
 
Respicite ad eum, et illuminamini,
et facies vestræ non confundentur.
Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum
et de omnibus tribulationibus eius salvavit eum.
 
Vultus autem Domini super facientes mala,
ut perdat de terra memoriam eorum.
Clamaverunt, et Dominus exaudivit
et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.
 
Iuxta est Dominus iis, qui contrito sunt corde,
et confractos spiritu salvabit.
Redimet Dominus animas servorum suorum;
et non punientur omnes, qui sperant in eo.
Allelúia
Veni, Dómine, et noli tardáre; reláxa facínora plebis tuæ.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 21, 28-32 FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Dixit Iesus principibus sacerdotum et senioribus populi:
« Quid vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios. Et accedens ad primum dixit: «Fili, vade hodie, operare in vinea». Ille autem respondens ait: «Nolo»; postea autem pænitentia motus abiit. Accedens autem ad alterum dixit similiter. At ille respondens ait: «Eo, domine»; et non ivit. Quis ex duobus fecit voluntatem patris? ».
Dicunt: « Primus ».
Dicit illis Iesus: « Amen dico vobis: Publicani et meretrices præcedunt vos in regnum Dei. Venit enim ad vos Ioannes in via iustitiæ, et non credidistis ei; publicani autem et meretrices crediderunt ei. Vos autem videntes nec pænitentiam habuistis postea, ut crederetis ei ».
Ad Offertorium