Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria IV - Hebd III
Adventus
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Isaíæ prophétæ 45, 6b-8.18.21b-25 FRA  L/F  CMT
« Ego Dominus, et non est alter, formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum: ego Dominus faciens omnia hæc. Rorate, cæli, desuper, et nubes pluant iustitiam; aperiatur terra et germinet salvationem; et iustitia oriatur simul: ego Dominus creavi eam ».
Quia hæc dicit Dominus, qui creavit cælos, ipse Deus, qui formavit terram et fecit eam, ipse fundavit eam; non ut vacua esset, creavit eam, ut habitaretur, formavit eam: « Ego Dominus, et non est alius.
Numquid non ego Dominus, et non est ultra Deus absque me? Deus iustus et salvans non est præter me. Convertimini ad me et salvi eritis, omnes fines terræ, quia ego Deus, et non est alius. In memetipso iuravi: Egressa est de ore meo iustitia, verbum, quod non revertetur; quia mihi curvabitur omne genu, et iurabit omnis lingua ».
« Tantum in Domino » dicent « sunt iustitiæ et robur! ». Ad eum venient et confundentur omnes, qui repugnant ei; in Domino iustificabitur et laudabitur omne semen Israel.
Psalmus responsorius 85(84), 9ab.10, 11-12, 13-14 FRA  L/F  CMT
R/ Roráte, cæli, désuper, et nubes pluant Iustum!
Audiam, quid loquatur Dominus Deus,
quoniam loquetur pacem ad plebem suam et sanctos suos
Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius,
ut inhabitet gloria in terra nostra.
 
Misericordia et veritas obviaverunt sibi,
iustitia et pax osculatæ sunt.
Veritas de terra orta est,
et iustitia de cælo prospexit.
 
Etenim Dominus dabit benignitatem,
et terra nostra dabit fructum suum.
Iustitia ante eum ambulabit
et ponet in via gressus suos.
Allelúia
Exálta in fortitúdine vocem tuam, tu qui evangelízas ; ecce Dóminus Deus in virtúte venit.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 7, 19-23 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Convocavit duos de discipulis suis Ioannes et misit ad Dominum dicens: « Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? ». Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt: « Ioannes Baptista misit nos ad te dicens: «Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?» ».
In ipsa hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et cæcis multis donavit visum. Et respondens dixit illis:
« Euntes nuntiate Ioanni, quæ vidistis et audistis: cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur et surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur; et beatus est, quicumque non fuerit scandalizatus in me ».
Ad Offertorium