Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria II - Hebd prima
Tempus quadragesimæ
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Levítici 19, 1-2.11-18 FRA  L/F  CMT
Locutus est Dominus ad Moysen dicens: « Loquere ad omnem cœtum filiorum Israel et dices ad eos:
Sancti estote, quia sanctus sum ego, Dominus Deus vester.
Non facietis furtum. Non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum. Non periurabis in nomine meo nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.
Non facies calumniam proximo tuo nec spoliabis eum. Non morabitur merces mercennarii apud te usque mane. Non maledices surdo nec coram cæco pones offendiculum; sed timebis Deum tuum. Ego Dominus.
Non facietis, quod iniquum est in iudicio. Non consideres personam pauperis nec honores vultum potentis. Iuste iudica proximo tuo. Non eris criminator et susurro in populo tuo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus.
Ne oderis fratrem tuum in corde tuo; argue eum, ne habeas super illo peccatum. Non quæres ultionem nec irasceris civibus tuis. Diliges proximum tuum sicut teipsum. Ego Dominus ».
Psalmus responsorius 19(18), 8, 9, 10, 15 FRA  L/F  CMT
R/ Verba tua, Dómine, Spíritus et vita sunt.
Lex Domini immaculata, reficiens animam,
testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis.
 
Iustitiæ Domini rectæ, lætificantes corda,
præceptum Domini lucidum, illuminans oculos.
 
Timor Domini mundus, permanens in sæculum sæculi;
iudicia Domini vera, iusta omnia simul.
 
Sint ut complaceant eloquia oris mei,
et meditatio cordis mei in conspectu tuo.
Domine, adiutor meus et redemptor meus.
Ecce nunc tempus acceptábile, ecce nunc dies salútis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 25, 31-46 FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Cum venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super thronum gloriæ suæ. Et congregabuntur ante eum omnes gentes; et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis, et statuet oves quidem a dextris suis, hædos autem a sinistris.
Tunc dicet Rex his, qui a dextris eius erunt: «Venite, benedicti Patris mei; possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; nudus, et operuistis me; infirmus, et visitastis me; in carcere eram, et venistis ad me».
Tunc respondebunt ei iusti dicentes: «Domine, quando te vidimus esurientem et pavimus, aut sitientem et dedimus tibi potum? Quando autem te vidimus hospitem et collegimus, aut nudum et cooperuimus? Quando autem te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te?».
Et respondens Rex dicet illis: «Amen dico vobis: Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis».
Tunc dicet et his, qui a sinistris erunt: «Discedite a me, maledicti, in ignem æternum, qui præparatus est Diabolo et angelis eius. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi potum; hospes eram, et non collegistis me; nudus, et non operuistis me; infirmus et in carcere, et non visitastis me».
Tunc respondebunt et ipsi dicentes: «Domine, quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi?».
Tunc respondebit illis dicens: «Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minimis his, nec mihi fecistis».
Et ibunt hi in supplicium æternum, iusti autem in vitam æternam ».
Ad Offertorium