Feria II - Hebd prima
Tempus quadragesimæ
Cf. Ps 122, 2-3
Sicut óculi servórum in mánibus dominórum suórum,
ita óculi nostri ad Dóminum Deum nostrum,
donec misereátur nobis.
Miserére nobis, Dómine, miserére nobis.
Convérte nos, Deus, salutáris noster,
et, ut nobis opus quadragesimále profíciat,
mentes nostras cæléstibus ínstrue disciplínis.
Per Dóminum.
Accépta tibi sit, Dómine, nostræ devotiónis oblátio,
quæ et conversatiónem nostram, te operánte, sanctíficet,
et indulgéntiam nobis tuæ propitiatiónis obtíneat.
Per Christum.
Mt 25, 40.34
Amen dico vobis, quod uni ex mínimis meis fecístis,
mihi fecístis, dicit Dóminus:
Veníte, benedícti Patris mei,
possidéte parátum vobis regnum ab inítio sæculi.
Sentiámus, Dómine, quæsumus, tui perceptióne sacraménti,
subsídium mentis et córporis,
ut, in utróque salváti,
de cæléstis remédii plenitúdine gloriémur.
Per Christum.
ORATIO SUPER POPULUM AD LIBITUM ADHIBENDA
L/F
Mentem pópuli tui, quæsumus, Dómine,
lúmine tuæ claritátis illústra,
ut vidére possit, quæ agénda sunt,
et, quæ recta sunt, ágere váleat.
Per Christum.