Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria II - Hebd secunda
Tempus quadragesimæ
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Daniélis prophétæ 9, 4b-10 FRA  L/F  CMT
Obsecro, Domine, Deus magne et terribilis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus eum et custodientibus mandata eius; peccavimus, inique fecimus, impie egimus et recessimus et declinavimus a mandatis tuis ac iudiciis tuis; non obœdivimus servis tuis prophetis, qui locuti sunt in nomine tuo regibus nostris, principibus nostris, patribus nostris omnique populo terræ.
Tibi, Domine, iustitia; nobis autem confusio faciei, sicut est hodie viro Iudæ et habitatoribus Ierusalem et omni Israel, his qui prope sunt et his qui procul in universis terris, ad quas eiecisti eos propter iniquitates eorum, in quibus peccaverunt in te.
Domine, nobis confusio faciei, regibus nostris, principibus nostris et patribus nostris, quia peccavimus tibi; Domino autem, Deo nostro, misericordia et propitiatio, quia recessimus a te. Et non audivimus vocem Domini Dei nostri, ut ambularemus in lege eius, quam posuit nobis per servos suos prophetas.
Psalmus responsorius 79(78), 8, 9, 11, 13 FRA  L/F  CMT
R/ Dómine, non secúndum peccáta nostra fac nobis.
Ne memineris iniquitatum patrum nostrorum,
cito anticipent nos misericordiæ tuæ,
quia pauperes facti sumus nimis.
 
Adiuva nos, Deus salutaris nostri,
propter gloriam nominis tui et libera nos;
et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum.
 
Introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum;
secundum magnitudinem brachii tui
superstites relinque filios mortis.
 
Nos autem, populus tuus et oves pascuæ tuæ,
confitebimur tibi in sæculum;
in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam.
Verba tua, Dómine, Spíritus sunt et vita sunt; verba vitæ ætérnæ habes.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 6, 36-38 FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est.
Et nolite iudicare et non iudicabimini; et nolite condemnare et non condemnabimini. Dimittite et dimittemini; date, et dabitur vobis: mensuram bonam, confertam, coagitatam, supereffluentem dabunt in sinum vestrum; eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis ».
Ad Offertorium