Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria IV - Hebd tertia
Tempus quadragesimæ
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Deuteronómii 4, 1.5-9 FRA  L/F  CMT
Locutus est Moyses populo dicens:
« Et nunc, Israel, audi præcepta et iudicia, quæ ego doceo vos, ut facientes ea vivatis et ingredientes possideatis terram, quam Dominus, Deus patrum vestrorum, daturus est vobis.
En docui vos præcepta atque iudicia, sicut mandavit mihi Dominus Deus meus, ut faceretis ea in terra, quam possessuri estis, et observaretis et impleretis opere. Hæc est enim vestra sapientia et intellectus coram populis, ut audientes universa præcepta hæc dicant: “En populus sapiens et intellegens, gens magna hæc!”.
Quæ est enim alia natio tam grandis, quæ habeat deos appropinquantes sibi, sicut Dominus Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris? Et quæ est alia gens sic inclita, ut habeat præcepta iustaque iudicia, sicut est universa lex hæc, quam ego proponam hodie ante oculos vestros?
Custodi igitur temetipsum et animam tuam sollicite, ne obliviscaris verborum, quæ viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitæ tuæ. Docebis ea filios ac nepotes tuos ».
Psalmus responsorius 148(147), 12-13, 14-15, 19-20 FRA  L/F  CMT
R/ Lauda, Ierúsalem, Dóminum.
Lauda, Ierusalem, Dominum;
collauda Deum tuum, Sion.
Quoniam confortavit seras portarum tuarum,
benedixit filiis tuis in te.
 
Qui ponit fines tuos pacem,
et adipe frumenti satiat te.
Qui emittit eloquium suum terræ,
velociter currit verbum eius.
 
Qui annuntiat verbum suum Iacob,
iustitias et iudicia sua Israel.
Non fecit taliter omni nationi
et iudicia sua non manifestavit eis.
Verba tua, Dómine, Spíritus sunt et vita sunt; verba vitæ ætérnæ habes.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 5, 17-19 FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Nolite putare quoniam veni solvere Legem aut Prophetas; non veni solvere, sed adimplere. Amen quippe dico vobis: Donec transeat cælum et terra, iota unum aut unus apex non præteribit a Lege, donec omnia fiant.
Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno cælorum; qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cælorum ».
Ad Offertorium