Feria VI - Hebd quarta
Tempus quadragesimæ
Léctio libri Sapiéntiæ 2, 1a.12-22
FRA •
L/F •
CMT
Dixerunt impii enim cogitantes apud se non recte:
« Circumveniamus ergo iustum, quoniam inutilis est nobis et contrarius est operibus nostris et improperat nobis peccata legis et diffamat in nos peccata disciplinæ nostræ. Promittit se scientiam Dei habere et filium Dei se nominat.
Factus est nobis in accusationem cogitationum nostrarum; gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatæ sunt viæ eius. Tamquam scoria æstimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis; beata dicit novissima iustorum et gloriatur patrem se habere Deum.
Videamus ergo, si sermones illius veri sint, et tentemus, quæ in exitu eius erunt: si enim est verus filius Dei, suscipiet illum et liberabit eum de manibus contrariorum.
Contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus modestiam eius et probemus patientiam illius; morte turpissima condemnemus eum: erit enim ei visitatio ex sermonibus illius ».
Hæc cogitaverunt et erraverunt; excæcavit enim illos malitia eorum, et nescierunt sacramenta Dei neque mercedem speraverunt sanctitatis nec iudicaverunt honorem animarum immaculatarum.
Psalmus responsorius 34(33), 17-18, 19-20, 21.23
FRA •
L/F •
CMT
R/ Iuxta est Dóminus iis qui contríto sunt corde.
Vultus autem Domini super facientes mala,
ut perdat de terra memoriam eorum.
Clamaverunt, et Dominus exaudivit
et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.
Iuxta est Dominus iis, qui contrito sunt corde,
et confractos spiritu salvabit.
Multæ tribulationes iustorum,
et de omnibus his liberabit eos Dominus.
Custodit omnia ossa eorum,
unum ex his non conteretur.
Redimet Dominus animas servorum suorum;
et non punientur omnes, qui sperant in eo.
Non in pane solo vivet homo, sed in omni verbo quod procédit de ore Dei.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 7, 1-2.10.25-30
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Ambulabat Iesus in Galilæam; non enim volebat in Iudæam ambulare, quia quærebant eum Iudæi interficere.
Erat autem in proximo dies festus Iudæorum, Scenopegia. Ut autem ascenderunt fratres eius ad diem festum, tunc et ipse ascendit, non manifeste sed quasi in occulto.
Dicebant ergo quidam ex Hierosolymitis: « Nonne hic est, quem quærunt interficere? Et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus? Sed hunc scimus unde sit, Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit ».
Clamavit ergo docens in templo Iesus et dicens: « Et me scitis et unde sim scitis. Et a meipso non veni, sed est verus, qui misit me, quem vos non scitis. Ego scio eum, quia ab ipso sum, et ipse me misit ».
Quærebant ergo eum apprehendere, et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora eius.