Ressources Catholiques Missel Romain
 
Dominica X
Tempus « per annum » - Anno A
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio libri Osée prophétæ 6, 3-6 FRA • L/F • CMT
« Sciamus sequamurque, ut cognoscamus Dominum. Quasi diluculum præparatus est egressus eius, et veniet quasi imber nobis temporaneus, quasi imber serotinus irrigans terram ».
Quid faciam tibi, Ephraim? Quid faciam tibi, Iuda? Caritas vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens. Propter hoc dolavi per prophetas, occidi eos in verbis oris mei, sed ius meum quasi lux egredietur; quia caritatem volo et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta.
Psalmus responsorius 50(49), 1.8, 12-13, 14-15 FRA • L/F • CMT
R/ Qui immaculátus est in via, osténdam illi salutáre Dei.
Deus deorum, Dominus, locutus est
et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.
« Non in sacrificiis tuis arguam te;
holocausta enim tua in conspectu meo sunt semper ».
 
« Si esuriero non dicam tibi;
meus est enim orbis terræ et plenitudo eius.
Numquid manducabo carnes taurorum
aut sanguinem hircorum potabo? »
 
« Immola Deo sacrificium laudis,
et redde Altissimo vota tua;
et invoca me in die tribulationis:
eruam te, et honorificabis me ».
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Romános 4, 18-25 FRA • L/F • CMT
Fratres:
Abraham contra spem in spe credidit, ut fieret pater multarum gentium, secundum quod dictum est: « Sic erit semen tuum ».
Et non infirmatus fide consideravit corpus suum iam emortuum, cum fere centum annorum esset, et emortuam vulvam Saræ; in repromissione autem Dei non hæsitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo, et plenissime sciens quia, quod promisit, potens est et facere. Ideo et reputatum est illi ad iustitiam.
Non est autem scriptum tantum propter ipsum: reputatum est illi, sed et propter nos, quibus reputabitur, credentibus in eum, qui suscitavit Iesum Dominum nostrum a mortuis, qui traditus est propter delicta nostra et suscitatus est propter iustificationem nostram.
Allelúia
Evangelizáre paupéribus misit me Dóminus, prædicáre captívis remissiónem.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 9, 9-13 FRA • L/F • CMT
In illo tempore,
Cum transiret Iesus, vidit hominem sedentem in teloneo, Matthæum nomine, et ait illi: «Sequere me». Et surgens secutus est eum.
Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius. Et videntes pharisæi dicebant discipulis eius: « Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester? ».
At ille audiens ait: « Non est opus valentibus medico sed male habentibus. Euntes autem discite quid est: «Misericordiam volo et non sacrificium». Non enim veni vocare iustos sed peccatores ».
Credo