Dominica XII
Tempus « per annum » - Anno B
Respondens Dominus Iob de turbine dixit:
« Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de visceribus procedens, cum ponerem nubem vestimentum eius et caligine illud quasi fascia obvolverem? Definivi illud terminis meis et posui vectem et ostia et dixi: Usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos ».
Psalmus responsorius 107(106), 23-24, 25-26, 28-29, 30-31
FRA •
L/F •
CMT
R/ Confitémini Dómino, quóniam in sæculum misericórdia eius!
vel
R/ Allelúia
Qui descendunt mare in navibus,
facientes operationem in aquis multis.
Ipsi viderunt opera Domini
et mirabilia eius in profundo.
Dixit et excitavit spiritum procellæ,
et exaltati sunt fluctus eius.
Ascendunt usque ad cælos
et descendunt usque ad abyssos;
anima eorum in malis tabescebat.
Et clamaverunt ad Dominum, cum tribularentur,
et de necessitatibus eorum eduxit eos.
Et statuit procellam eius in auram,
et tacuerunt fluctus eius.
Et lætati sunt, quia siluerunt,
et deduxit eos in portum voluntatis eorum.
Confiteantur Domino propter misericordiam eius
et mirabilia eius in filios hominum.
Léctio Epístolæ secúndæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 5, 14-17
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Caritas Christi urget nos, æstimantes hoc quoniam, si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt; et pro omnibus mortuus est, ut et, qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.
Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem; et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc iam non novimus. Si quis ergo in Christo, nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova.
Allelúia
Prophéta magnus surréxit in nobis, et Deus visitávit plebem suam.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 4, 35-41
FRA •
L/F •
CMT
In illa die, cum sero esset factum, ait Iesus discipulis suis: « Transeamus contra ». Et dimittentes turbam, assumunt eum, ut erat in navi; et aliæ naves erant cum illo.
Et exoritur procella magna venti, et fluctus se mittebant in navem, ita ut iam impleretur navis. Et erat ipse in puppi supra cervical dormiens; et excitant eum et dicunt ei: « Magister, non ad te pertinet quia perimus? ». Et exsurgens comminatus est vento et dixit mari: « Tace, obmutesce! ». Et cessavit ventus, et facta est tranquillitas magna.
Et ait illis: « Quid timidi estis? Necdum habetis fidem? ». Et timuerunt magno timore et dicebant ad alterutrum: « Quis putas est iste, quia et ventus et mare obœdiunt ei? ».