Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria V - Hebd XIII
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Amos prophétæ 7, 10-17 FRA  L/F  CMT
In diebus illis:
Misit Amasias sacerdos Bethel ad Ieroboam regem Israel dicens: « Conspiravit contra te Amos in medio domus Israel; non poterit terra sustinere universos sermones eius. Hæc enim dicit Amos: “In gladio morietur Ieroboam, et Israel captivus migrabit de terra sua” ».
Et dixit Amasias ad Amos: « Qui vides, gradere. Fuge in terram Iudæ et comede ibi panem et prophetabis ibi; et in Bethel non adicies ultra ut prophetes, quia sanctuarium regis est, et domus regni est ».
Responditque Amos et dixit ad Amasiam: « Non sum propheta et non sum filius prophetæ; sed armentarius ego sum, vellicans sycomoros. Et tulit me Dominus, cum sequerer gregem, et dixit Dominus ad me: “Vade, propheta ad populum meum Israel”.
Et nunc audi verbum Domini. Tu dicis: “Non prophetabis super Israel et non stillabis verba super domum Isaac”. Propter hoc hæc dicit Dominus: “Uxor tua in civitate fornicabitur, et filii tui et filiæ tuæ in gladio cadent, et humus tua funiculo metietur; et tu in terra polluta morieris, et Israel captivus migrabit de terra sua” ».
Psalmus responsorius 19(18), 8, 9, 10, 11 FRA  L/F  CMT
R/ Iudícia Dómini vera, iusta ómnia simul.
Lex Domini immaculata, reficiens animam,
testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis.
 
Iustitiæ Domini rectæ, lætificantes corda,
præceptum Domini lucidum, illuminans oculos.
 
Timor Domini mundus, permanens in sæculum sæculi;
iudicia Domini vera, iusta omnia simul.
 
Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum,
et dulciora super mel et favum stillantem.
Allelúia
Deus erat in Christo mundum reconcílians sibi, et pósuit in nobis verbum reconciliatiónis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 9, 1-8 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Ascendens Iesus in naviculam transfretavit et venit in civitatem suam. Et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto. Et videns Iesus fidem illorum, dixit paralytico: « Confide, fili; remittuntur peccata tua ».
Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se: « Hic blasphemat ».
Et cum vidisset Iesus cogitationes eorum, dixit: « Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? Quid enim est facilius, dicere: «Dimittuntur peccata tua», aut dicere: «Surge et ambula»? Ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata — tunc ait paralytico — : Surge, tolle lectum tuum et vade in domum tuam ».
Et surrexit et abiit in domum suam.
Videntes autem turbæ timuerunt et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus.
Ad Offertorium