Feria VI - Hebd XIII
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio libri Amos prophétæ 8, 4-6.9-12
FRA •
L/F •
CMT
Hæc dicit Dominus Deus:
« Audite hoc, qui conteritis pauperem et deficere facitis egenos terræ, dicentes: “Quando transibit neomenia, et venumdabimus merces? Et sabbatum, et aperiemus frumentum, ut imminuamus mensuram et augeamus siclum et supponamus stateras dolosas, ut possideamus in argento egenos et pauperem pro calceamentis et quisquilias frumenti vendamus?” ».
Et erit: in die illa, dicit Dominus Deus, occidere faciam solem in meridie et tenebrescere faciam terram in die luminis et convertam festivitates vestras in luctum et omnia cantica vestra in planctum; et inducam super omnes lumbos saccum et super omne caput calvitium; et ponam eam quasi luctum unigeniti et novissima eius quasi diem amarum.
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et mittam famem in terram; non famem panis neque sitim aquæ, sed audiendi verbum Domini ». Et fugient a mari usque ad mare; et ab aquilone usque ad orientem circuibunt, quærentes verbum Domini, et non invenient.
Psalmus responsorius 119(118), 2, 10, 20, 30, 40, 131
FRA •
L/F •
CMT
R/ Non in pane solo vivet homo, sed in omni verbo quod procédit de ore Dei.
Beati, qui servant testimonia eius,
in toto corde exquirunt eum.
In toto corde meo exquisivi te;
ne errare me facias a præceptis tuis.
Defecit anima mea in desiderando iudicia tua
in omni tempore.
Viam veritatis elegi,
iudicia tua proposui mihi.
Ecce concupivi mandata tua;
in iustitia tua vivifica me.
Os meum aperui et attraxi spiritum,
quia præcepta tua desiderabam.
Allelúia
Veníte ad me, omnes qui laborátis et oneráti estis, et ego refíciam vos, dicit Dóminus.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 9, 9-13
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Cum transiret Iesus, vidit hominem sedentem in teloneo, Matthæum nomine, et ait illi: «Sequere me». Et surgens secutus est eum.
Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius. Et videntes pharisæi dicebant discipulis eius: « Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester? ».
At ille audiens ait: « Non est opus valentibus medico sed male habentibus. Euntes autem discite quid est: «Misericordiam volo et non sacrificium». Non enim veni vocare iustos sed peccatores ».