Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria IV - Hebd XIII
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Génesis 21, 5.8-20 FRA  L/F  CMT
Cum Abraham centum esset annorum, natus ei Isaac filius eius. Crevit igitur puer et ablactatus est. Fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius.
Cumque vidisset Sara filium Agar Ægyptiæ iocantem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham: « Eice ancillam hanc et filium eius; non enim erit heres filius ancillæ cum filio meo Isaac ». Dure accepit hoc Abraham propter filium suum.
Cui dixit Deus: « Non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua; omnia, quæ dixerit tibi Sara, audi vocem eius, quia in Isaac vocabitur tibi semen. Sed et filium ancillæ faciam in gentem magnam, quia semen tuum est ».
Surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquæ imposuit scapulæ eius tradiditque puerum et dimisit eam. Quæ cum abisset, errabat in deserto Bersabee. Cumque consumpta esset aqua in utre, abiecit puerum subter unum arbustum et abiit; seditque e regione procul, quantum potest arcus iacere. Dixit enim: « Non videbo morientem puerum ». Et sedens contra levavit vocem suam et flevit.
Exaudivit autem Deus vocem pueri; vocavitque angelus Dei Agar de cælo dicens: « Quid tibi, Agar? Noli timere; exaudivit enim Deus vocem pueri de loco, in quo est. Surge, tolle puerum et tene illum manu tua, quia in gentem magnam faciam eum ».
Aperuitque Deus oculos eius; quæ videns puteum aquæ abiit et implevit utrem deditque puero bibere. Et fuit Deus cum eo; qui crevit et moratus est in solitudine factusque est iuvenis sagittarius.
Psalmus responsorius 34(33), 7-8, 10-11, 12-13 FRA  L/F  CMT
R/ Pauper clamávit, et Dóminus exaudívit eum.
Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum
et de omnibus tribulationibus eius salvavit eum.
Vallabit angelus Domini in circuitu timentes eum
et eripiet eos.
 
Timete Dominum, sancti eius,
quoniam non est inopia timentibus eum.
Divites eguerunt et esurierunt,
inquirentes autem Dominum non deficient omni bono.
 
Venite, filii, audite me:
timorem Domini docebo vos.
Quis est homo, qui vult vitam,
diligit dies, ut videat bonum?
Allelúia
Voluntárie génuit nos Pater verbo veritátis, ut simus primítiæ quædam creatúræ eius.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 8, 28-34 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Cum venisset Iesus trans fretum in regionem Gadarenorum, occurrerunt ei duo habentes dæmonia, de monumentis exeuntes, sævi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam. Et ecce clamaverunt dicentes: « Quid nobis et tibi, Fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos? ».
Erat autem longe ab illis grex porcorum multorum pascens. Dæmones autem rogabant eum dicentes: « Si eicis nos, mitte nos in gregem porcorum ». Et ait illis: « Ite ». Et illi exeuntes abierunt in porcos; et ecce impetu abiit totus grex per præceps in mare, et mortui sunt in aquis.
Pastores autem fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his, qui dæmonia habuerant. Et ecce tota civitas exiit obviam Iesu, et viso eo rogabant, ut transiret a finibus eorum.
Ad Offertorium