Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria IV - Hebd XIII
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio libri Amos prophétæ 5, 14-15.21-24 FRA • L/F • CMT
Quærite bonum et non malum, ut vivatis, ita ut sit Dominus, Deus exercituum, vobiscum, sicut dixistis. Odite malum et diligite bonum et constituite in porta iudicium, si forte misereatur Dominus, Deus exercituum, reliquiis Ioseph.
« Odi, proieci festivitates vestras, dicit Dominus, et non delector cœtibus vestris. Quod si obtuleritis mihi holocautomata, oblationes vestras non suscipiam et sacrificia pinguium vestrorum non respiciam. Aufer a me tumultum carminum tuorum, et canticum lyrarum tuarum non audiam. Et affluat quasi aqua iudicium, et iustitia quasi torrens perennis ».
Psalmus responsorius 50(49), 7, 8-9, 10-11, 12-13, 16bc-17 FRA • L/F • CMT
R/ Qui immaculátus est in via, osténdam illi salutáre Dei.
« Audi, populus meus, et loquar,
Israel, et testificabor adversum te:
Deus, Deus tuus, ego sum ».
 
« Non in sacrificiis tuis arguam te;
holocausta enim tua in conspectu meo sunt semper.
Non accipiam de domo tua vitulos
neque de gregibus tuis hircos ».
 
« Quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum,
iumentorum mille in montibus.
Cognovi omnia volatilia cæli;
et, quod movetur in agro, meum est ».
 
« Si esuriero non dicam tibi;
meus est enim orbis terræ et plenitudo eius.
Numquid manducabo carnes taurorum
aut sanguinem hircorum potabo »?
 
« Quare tu enarras præcepta mea
et assumis testamentum meum in os tuum?
Tu vero odisti disciplinam
et proiecisti sermones meos retrorsum ».
Allelúia
Voluntárie génuit nos Pater verbo veritátis, ut simus primítiæ quædam creatúræ eius.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 8, 28-34 FRA • L/F • CMT
In illo tempore:
Cum venisset Iesus trans fretum in regionem Gadarenorum, occurrerunt ei duo habentes dæmonia, de monumentis exeuntes, sævi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam. Et ecce clamaverunt dicentes: « Quid nobis et tibi, Fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos? ».
Erat autem longe ab illis grex porcorum multorum pascens. Dæmones autem rogabant eum dicentes: « Si eicis nos, mitte nos in gregem porcorum ». Et ait illis: « Ite ». Et illi exeuntes abierunt in porcos; et ecce impetu abiit totus grex per præceps in mare, et mortui sunt in aquis.
Pastores autem fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his, qui dæmonia habuerant. Et ecce tota civitas exiit obviam Iesu, et viso eo rogabant, ut transiret a finibus eorum.
Ad Offertorium