Ressources Catholiques Missel Romain
 
Dominica XIV
Tempus « per annum » - Anno C
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Isaíæ prophétæ 66, 10-14c FRA  L/F  CMT
Lætamini cum Ierusalem et exsultate in ea, omnes, qui diligitis eam; gaudete cum ea gaudio, universi, qui lugebatis super eam, ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis eius, ut mulgeatis et deliciis affluatis ex uberibus gloriæ eius.
Quia hæc dicit Dominus: « Ecce ego dirigam ad eam quasi fluvium pacem et quasi torrentem inundantem gloriam gentium.
Sugetis, in ulnis portabimini, et super genua blandientur vobis. Quomodo si quem mater consolatur, ita ego consolabor vos; et in Ierusalem consolabimini.
Videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt, et manifestabitur manus Domini in servis eius.
Psalmus responsorius 66(65), 1-3a, 4-5, 6-7a, 16.20 FRA  L/F  CMT
R/ Iubiláte Deo, omnis terra.
Iubilate Deo, omnis terra,
psalmum dicite gloriæ nominis eius,
glorificate laudem eius.
Dicite Deo: « Quam terribilia sunt opera tua.
 
« Omnis terra adoret te et psallat tibi,
psalmum dicat nomini tuo ».
Venite et videte opera Dei,
terribilis in adinventionibus super filios hominum.
 
Convertit mare in aridam,
et in flumine pertransibunt pede;
ibi lætabimur in ipso,
qui dominatur in virtute sua in æternum.
 
Venite, audite, et narrabo, omnes, qui timetis Deum,
quanta fecit animæ meæ.
Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam
et misericordiam suam a me.
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Gálatas 6, 14-18 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Mihi absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Neque enim circumcisio aliquid est neque præputium sed nova creatura.
Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos et misericordia et super Israel Dei.
De cetero nemo mihi molestus sit; ego enim stigmata Iesu in super corpore meo porto.
Gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen.
Allelúia
Pax Christi dominétur in córdibus vestris; verbum Christi hábitet in vobis abundánter.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 10, 1-12.17-20 vel brevior  FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Designavit Dominus alios septuaginta duos et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. Et dicebat illis:
« Messis quidem multa, operarii autem pauci; rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. Ite; ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolite portare sacculum neque peram neque calceamenta et neminem per viam salutaveritis.
In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: «Pax huic domui». Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illam pax vestra; sin autem, ad vos revertetur. In eadem autem domo manete edentes et bibentes, quæ apud illos sunt: dignus enim est operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate, quæ apponuntur vobis, et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: «Appropinquavit in vos regnum Dei».
In quamcumque civitatem intraveritis, et non receperint vos, exeuntes in plateas eius dicite: «Etiam pulverem, qui adhæsit nobis ad pedes de civitate vestra, extergimus in vos; tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei». Dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati.
Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes: « Domine, etiam dæmonia subiciuntur nobis in nomine tuo! ».
Et ait illis: « Videbam Satanam sicut fulgur de cælo cadentem. Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici; et nihil vobis nocebit. Verumtamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus vobis subiciuntur; gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in cælis ».
Credo
vel brevior:
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 10, 1-9 FRA  L/F