Dominica XV
Tempus « per annum » - Anno C
Léctio libri Deuteronómii 30, 10-14
FRA •
L/F •
CMT
Locutus est Moyses populo dicens:
« Audies vocem Domini Dei tui et custodies mandata eius et præcepta, quæ in hac lege conscripta sunt, et reverteris ad Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua.
Mandatum hoc, quod ego præcipio tibi hodie, non supra te est neque procul positum nec in cælo situm, ut possis dicere: “Quis nobis ad cælum valet ascendere, ut deferat illud ad nos, et audiamus atque opere compleamus?”. Neque trans mare positum, ut causeris et dicas: “Quis nobis transfretare poterit mare et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire et facere quod præceptum est?”. Sed iuxta te est sermo valde in ore tuo et in corde tuo, ut facias illum ».
Psalmus responsorius 69(68), 14.17, 30-31, 33-34, 36ab.37
vel •
FRA •
L/F •
CMT
R/ Húmiles, quærite Deum, et vivet cor vestrum.
Ego vero orationem meam ad te, Domine,
in tempore beneplaciti, Deus.
In multitudine misericordiæ tuæ exaudi me,
in veritate salutis tuæ.
Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua;
secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me.
Ego autem sum pauper et dolens;
salus tua, Deus, suscipit me.
Laudabo nomen Dei cum cantico
et magnificabo eum in laude.
Videant humiles et lætentur;
quærite Deum, et vivet cor vestrum.
Quoniam exaudivit pauperes Dominus,
et vinctos suos non despexit.
Quoniam Deus salvam faciet Sion
et ædificabit civitates Iudæ;
Et semen servorum eius hereditabunt eam;
et, qui diligunt nomen eius, habitabunt in ea.
vel:
Psalmus responsorius 19(18), 8, 9, 10, 11
FRA •
L/F
R/ Iustítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda.
Lex Domini immaculata, reficiens animam,
testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis.
Iustitiæ Domini rectæ, lætificantes corda,
præceptum Domini lucidum, illuminans oculos.
Timor Domini mundus, permanens in sæculum sæculi;
iudicia Domini vera, iusta omnia simul.
Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum,
et dulciora super mel et favum stillantem.
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Colossénses 1, 15-20
FRA •
L/F •
CMT
Christus Iesus est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ, quia in ipso condita sunt universa in cælis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates. Omnia per ipsum et in ipsum creata sunt, et ipse est ante omnia, et omnia in ipso constant.
Et ipse est caput corporis Ecclesiæ; qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens, quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius, sive quæ in terris sive quæ in cælis sunt.
Allelúia
Verba tua, Dómine, Spíritus sunt et vita sunt; verba vitæ ætérnæ habes.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 10, 25-37
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Ecce quidam legis peritus surrexit tentans Iesum dicens: « Magister, quid faciendo vitam æternam possidebo? ».
At ille dixit ad eum: « In Lege quid scriptum est? Quomodo legis? ».
Ille autem respondens dixit: « Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut teipsum ».
Dixitque illi: « Recte respondisti; hoc fac et vives ».
Ille autem, volens iustificare seipsum, dixit ad Iesum: « Et quis est meus proximus? ».
Suscipiens autem Iesus dixit:
« Homo quidam descendebat ab Ierusalem in Iericho et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum et, plagis impositis, abierunt, semivivo relicto. Accidit autem, ut sacerdos quidam descenderet eadem via et, viso illo, præterivit; similiter et Levita, cum esset secus locum et videret eum, pertransiit.
Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum et videns eum misericordia motus est, et appropians alligavit vulnera eius infundens oleum et vinum; et imponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam eius egit. Et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait: «Curam illius habe, et, quodcumque supererogaveris, ego, cum rediero, reddam tibi».
Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones? ».
At ille dixit: « Qui fecit misericordiam in illum ».
Et ait illi Iesus: « Vade et tu fac similiter ».