Sabbato - Hebd XVIII
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio libri Hábacuc prophétæ 1, 12-17 - 2, 1-4
FRA •
L/F •
CMT
Numquid non tu a principio, Domine, Deus meus, sanctus meus, qui non morieris? Domine, ad iudicium posuisti eam; petra mea, ad corripiendum fundasti eam. Mundi sunt oculi tui, ne videas malum; et respicere ad iniquitatem non poteris. Quare respicis super inique agentes et taces, devorante impio iustiorem se?
Fecisti homines quasi pisces maris, quasi reptile non habens principem super se. Omnes in hamo sublevat, trahit eos in sagena sua et congregat in rete suo; super hoc lætatur et exsultat. Propterea immolat sagenæ suæ et sacrificat reti suo, quia in ipsis incrassata est portio eius, et cibus eius pinguis. Propter hoc ergo evaginabit gladium suum semper, ut interficiat gentes sine misericordia?
Super custodiam meam stabo et consistam super speculam et contemplabor, ut videam quid dicat mihi et quid respondeat ad querelam meam.
Et respondit mihi Dominus et dixit: « Scribe visum et explana eum super tabulas, ut percurrat, qui legerit eum. Quia adhuc visus ad tempus constitutum, sed anhelat in finem et non mentietur; si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens veniet et non tardabit. Ecce languidus, in quo non est anima recta; iustus autem in fide sua vivet ».
Psalmus responsorius 9, 8-9, 10-11, 12-13
FRA •
L/F •
CMT
R/ Non dereliquísti quæréntes te, Dómine.
Dominus autem in æternum sedebit,
paravit in iudicium thronum suum;
et ipse iudicabit orbem terræ in iustitia,
iudicabit populos in æquitate.
Et erit Dominus refugium oppresso,
refugium in opportunitatibus, in tribulatione.
Et sperent in te, qui noverunt nomen tuum,
quoniam non dereliquisti quærentes te, Domine.
Psallite Domino, qui habitat in Sion;
annuntiate inter gentes studia eius.
Quoniam requirens sanguinem recordatus est eorum,
non est oblitus clamorem pauperum.
Allelúia
Salvátor noster Iesus Christus destrúxit mortem, et illuminávit vitam per Evangélium.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 17, 14-20
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Accessit ad Iesum homo genibus provolutus ante eum et dicens: « Domine, miserere filii mei, quia lunaticus est et male patitur; nam sæpe cadit in ignem et crebro in aquam. Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum ».
Respondens autem Iesus ait: « O generatio incredula et perversa, quousque ero vobiscum? Usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me ». Et increpavit eum Iesus, et exiit ab eo dæmonium, et curatus est puer ex illa hora.
Tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt: « Quare nos non potuimus eicere illum? ».
Ille autem dicit illis: « Propter modicam fidem vestram. Amen quippe dico vobis: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: «Transi hinc illuc!», et transibit, et nihil impossibile erit vobis ».