Ressources Catholiques Missel Romain
 
Dominica XIX
Tempus « per annum » - Anno B
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri primi Regum 19, 4-8 FRA  L/F  CMT
In diebus illis:
Perrexit Elias in desertum via unius diei; cumque venisset et sederet subter unam iuniperum, petivit animæ suæ, ut moreretur, et ait: « Sufficit mihi, Domine! Tolle animam meam; neque enim melior sum quam patres mei ».
Proiecitque se et obdormivit in umbra iuniperi; et ecce angelus tetigit eum et dixit illi: « Surge, comede! ». Respexit, et ecce ad caput suum subcinericius panis et vas aquæ; comedit ergo et bibit et rursum obdormivit.
Reversusque est angelus Domini secundo et tetigit eum dixitque illi: « Surge, comede! Grandis enim tibi restat via ». Qui, cum surrexisset, comedit et bibit et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb.
Psalmus responsorius 34(33), 2-3, 4-5, 6-7, 8-9 FRA  L/F  CMT
R/ Gustáte et vidéte quóniam suávis est Dóminus.
Benedicam Dominum in omni tempore,
semper laus eius in ore meo.
In Domino gloriabitur anima mea,
audiant mansueti et lætentur.
 
Magnificate Dominum mecum,
et exaltemus nomen eius in idipsum.
Exquisivi Dominum, et exaudivit me
et ex omnibus terroribus meis eripuit me.
 
Respicite ad eum, et illuminamini,
et facies vestræ non confundentur.
Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum,
et de omnibus tribulationibus eius salvavit eum.
 
Vallabit angelus Domini in circuitu timentes eum,
et eripiet eos.
Gustate et videte quoniam suavis est Dominus;
beatus vir, qui sperat in eo.
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Ephésios 4, 30 - 5, 2 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Nolite contristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis.
Omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia. Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis.
Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi, et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit seipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.
Allelúia
Ego sum panis vivus, qui de cælo descéndi, dicit Dóminus; si quis manducáverit ex hoc pane, vivet in ætérnum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 6, 41-51 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Murmurabant Iudæi de Iesu, quia dixisset: « Ego sum panis, qui de cælo descendi », et dicebant: « Nonne hic est Iesus filius Ioseph, cuius nos novimus patrem et matrem? Quomodo dicit nunc: «De cælo descendi»? ».
Respondit Iesus et dixit eis: « Nolite murmurare in invicem. Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; et ego resuscitabo eum in novissimo die. Est scriptum in Prophetis: «Et erunt omnes docibiles Dei». Omnis, qui audivit a Patre et didicit, venit ad me. Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is qui est a Deo, hic vidit Patrem. Amen, amen dico vobis: Qui credit, habet vitam æternam.
Ego sum panis vitæ. Patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt. Hic est panis de cælo descendens, ut, si quis ex ipso manducaverit, non moriatur.
Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum; panis autem, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita ».
Credo