Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria V - Hebd I
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ ad Hebræos 3, 7-14 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Sicut dicit Spiritus Sanctus: « Hodie, si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri in probatione et viderunt opera mea quadraginta annos. Propter quod infensus fui generationi huic et dixi: Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas; sicut iuravi in ira mea: Non introibunt in requiem meam ».
Videte, fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo, sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec illud « hodie » vocatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati; participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiæ usque ad finem firmum retineamus.
Psalmus responsorius 95(94), 6-7, 8-9, 10-11 FRA  L/F  CMT
R/ Utinam hódie vocem Dómini audiátis: « Nolíte obduráre corda vestra ».
Venite, adoremus et procidamus
et genua flectamus ante Dominum, qui fecit nos,
quia ipse est Deus noster,
et nos populus pascuæ eius et oves manus eius.
 
Utinam hodie vocem eius audiatis:
« Nolite obdurare corda vestra,
sicut in Meriba, secundum diem Massa in deserto,
ubi tentaverunt me patres vestri:
probaverunt me, etsi viderunt opera mea ».
 
« Quadraginta annis tæduit me generationis illius,
et dixi: Populus errantium corde sunt isti.
Et ipsi non cognoverunt vias meas;
ideo iuravi in ira mea:
Non introibunt in requiem meam ».
Allelúia
Prædicábat Iesus Evangélium regni, et sanábat omnem infirmitátem in pópulo.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 1, 40-45 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Venit ad Iesum leprosus deprecans eum et genu flectens et dicens ei: « Si vis, potes me mundare ». Et misertus extendens manum suam tetigit eum et ait illi: « Volo, mundare! »; et statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.
Et infremuit in eum statimque eiecit illum et dicit ei: «Vide, nemini quidquam dixeris; sed vade, ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua, quæ præcepit Moyses, in testimonium illis ».
At ille egressus cœpit prædicare multum et diffamare sermonem, ita ut iam non posset manifesto in civitatem introire, sed foris in desertis locis erat; et conveniebant ad eum undique.
Ad Offertorium