Feria V - Hebd I
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio libri primi Samuélis 4, 1-11
FRA •
L/F •
CMT
Factum est in diebus illis, convenerunt Philisthim in pugnam; et egressus est Israel obviam Philisthim in prœlium et castrametatus est iuxta Abenezer. Porro Philisthim venerunt in Aphec et instruxerunt aciem contra Israel. Crescente autem certamine, terga vertit Israel Philisthæis; et cæsi sunt in illo certamine passim per agros quasi quattuor milia virorum.
Et reversus est populus ad castra, dixeruntque maiores natu de Israel: « Quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthim? Afferamus ad nos de Silo arcam fœderis Domini, et veniat in medium nostri, ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum ».
Misit ergo populus in Silo, et tulerunt inde arcam fœderis Domini exercituum sedentis super cherubim; erantque duo filii Heli cum arca fœderis Dei, Ophni et Phinees. Cumque venisset arca fœderis Domini in castra, vociferatus est omnis Israel clamore grandi, et personuit terra.
Et audierunt Philisthim vocem clamoris dixeruntque: « Quænam est hæc vox clamoris magni in castris Hebræorum? ». Et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra. Timueruntque Philisthim dicentes: « Venit Deus in castra! ». Et ingemuerunt dicentes: « Væ nobis! Non enim fuit tanta exsultatio heri et nudiustertius. Væ nobis! Quis nos servabit de manu deorum sublimium istorum? Hi sunt dii, qui percusserunt Ægyptum omni plaga in deserto. Confortamini et estote viri, Philisthim, ne serviatis Hebræis, sicut illi servierunt vobis. Estote viri et bellate! ».
Pugnaverunt ergo Philisthim, et cæsus est Israel, et fugit unusquisque in tabernaculum suum; et facta est plaga magna nimis, et ceciderunt de Israel triginta milia peditum. Et arca Dei capta est; duoque filii Heli mortui sunt, Ophni et Phinees.
Psalmus responsorius 44(43), 10-11, 14-15, 24-25
FRA •
L/F •
CMT
R/ Rédime nos, Dómine, propter misericórdiam tuam.
Nunc autem reppulisti et confudisti nos
et non egredieris, Deus, cum virtutibus nostris.
Convertisti nos retrorsum coram inimicis nostris;
et, qui oderunt nos, diripuerunt sibi.
Posuisti nos opprobrium vicinis nostris,
subsannationem et derisum his, qui sunt in circuitu nostro.
Posuisti nos similitudinem in gentibus,
commotionem capitis in populis.
Evigila, quare obdormis, Domine?
Exsurge et ne repellas in finem.
Quare faciem tuam avertis,
oblivisceris inopiæ nostræ et tribulationis nostræ?
Allelúia
Prædicábat Iesus Evangélium regni, et sanábat omnem infirmitátem in pópulo.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 1, 40-45
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Venit ad Iesum leprosus deprecans eum et genu flectens et dicens ei: « Si vis, potes me mundare ». Et misertus extendens manum suam tetigit eum et ait illi: « Volo, mundare! »; et statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.
Et infremuit in eum statimque eiecit illum et dicit ei: «Vide, nemini quidquam dixeris; sed vade, ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua, quæ præcepit Moyses, in testimonium illis ».
At ille egressus cœpit prædicare multum et diffamare sermonem, ita ut iam non posset manifesto in civitatem introire, sed foris in desertis locis erat; et conveniebant ad eum undique.