Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria II - Hebd I
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ ad Hebræos 1, 1-6 FRA  L/F  CMT
Multifariam et multis modis olim Deus locutus patribus in prophetis, in novissimis his diebus locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et sæcula; qui, cum sit splendor gloriæ et figura substantiæ eius et portet omnia verbo virtutis suæ, purgatione peccatorum facta, consedit ad dexteram maiestatis in excelsis, tanto melior angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hereditavit.
Cui enim dixit aliquando angelorum: « Filius meus es tu; ego hodie genui te » et rursum: « Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium »? Cum autem iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit: « Et adorent eum omnes angeli Dei ».
Psalmus responsorius 96, 1-2b, 6.7c, 9 FRA  L/F  CMT
R/ Adoráte Deum, omnes ángeli eius.
Dominus regnavit! Exsultet terra,
lætentur insulæ multæ.
Iustitia et iudicium firmamentum sedis eius.
 
Annuntiaverunt cæli iustitiam eius,
et viderunt omnes populi gloriam eius.
Adorate eum, omnes angeli eius.
 
Quoniam tu Dominus,
Altissimus super omnem terram,
nimis exaltatus es super omnes deos.
Allelúia
Appropinquávit regnum Dei; pænitémini et crédite Evangélio.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 1, 14-20 FRA  L/F  CMT
Postquam traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilæam prædicans Evangelium Dei et dicens: « Impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei; pænitemini et credite Evangelio ».
Et præteriens secus mare Galilææ vidit Simonem et Andream fratrem Simonis mittentes in mare; erant enim piscatores. Et dixit eis Iesus: « Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum ». Et protinus, relictis retibus, secuti sunt eum.
Et progressus pusillum vidit Iacobum Zebedæi et Ioannem fratrem eius, et ipsos in navi componentes retia, et statim vocavit illos. Et, relicto patre suo Zebedæo in navi cum mercennariis, abierunt post eum.
Ad Offertorium