Feria II - Hebd I
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio libri primi Samuélis 1, 1-8
FRA •
L/F •
CMT
Fuit vir unus de Ramathaim Suphita de monte Ephraim, et nomen eius Elcana filius Ieroham filii Eliu filii Thohu filii Suph, Ephrathæus. Et habuit duas uxores: nomen uni Anna et nomen secundæ Phenenna. Fueruntque Phenennæ filii, Annæ autem non erant liberi.
Et ascendebat vir ille de civitate sua singulis annis, ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo. Erant autem ibi duo filii Heli, Ophni et Phinees, sacerdotes Domini.
Venit ergo dies, et immolavit Elcana dabatque Phenennæ uxori suæ et cunctis filiis eius et filiabus partes; Annæ autem dabat unam partem electam, quia Annam diligebat; Dominus autem concluserat vulvam eius. Affligebat quoque eam æmula eius et vehementer angebat, ut conturbaret eam, quod conclusisset Dominus vulvam eius.
Sicque faciebat per singulos annos, cum, redeunte tempore, ascenderent templum Domini, et sic provocabat eam. Porro illa flebat et non capiebat cibum. Dixit ergo ei Elcana vir suus: « Anna, cur fles et quare non comedis? Et quam ob rem affligitur cor tuum? Numquid non ego melior sum tibi quam decem filii? ».
Psalmus responsorius 116(114-115), 12-13, 14.17, 18-19
FRA •
L/F •
CMT
R/ Tibi, Dómine, sacrificábo hóstiam laudis.
vel
R/ Allelúia
Quid retribuam Domino
pro omnibus, quæ retribuit mihi?
Calicem salutaris accipiam
et nomen Domini invocabo.
Vota mea Domino reddam
coram omni populo eius.
Tibi sacrificabo hostiam laudis
et nomen Domini invocabo.
Vota mea Domino reddam
coram omni populo eius
in atriis domus Domini,
in medio tui, Ierusalem.
Allelúia
Appropinquávit regnum Dei; pænitémini et crédite Evangélio.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 1, 14-20
FRA •
L/F •
CMT
Postquam traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilæam prædicans Evangelium Dei et dicens: « Impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei; pænitemini et credite Evangelio ».
Et præteriens secus mare Galilææ vidit Simonem et Andream fratrem Simonis mittentes in mare; erant enim piscatores. Et dixit eis Iesus: « Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum ». Et protinus, relictis retibus, secuti sunt eum.
Et progressus pusillum vidit Iacobum Zebedæi et Ioannem fratrem eius, et ipsos in navi componentes retia, et statim vocavit illos. Et, relicto patre suo Zebedæo in navi cum mercennariis, abierunt post eum.