Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria III - Hebd I
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri primi Samuélis 1, 9-20 FRA  L/F  CMT
In diebus illis:
Surrexit Anna, postquam comederant et biberant in Silo, et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini. Cum esset Anna amaro animo, oravit Dominum flens largiter et votum vovit dicens:
« Domine exercituum, si respiciens videris afflictionem famulæ tuæ et recordatus mei fueris nec oblitus ancillæ tuæ dederisque servæ tuæ sexum virilem, dabo eum Domino omnes dies vitæ eius, et novacula non ascendet super caput eius ».
Factum est ergo, cum illa multiplicaret preces coram Domino, ut Heli observaret os eius. Porro Anna loquebatur in corde suo; tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. Æstimavit igitur eam Heli temulentam dixitque ei: « Usquequo ebria eris? Digere paulisper vinum, quo mades! ».
Respondens Anna: « Nequaquam, inquit, domine mi; nam mulier infelix nimis ego sum: vinumque et omne, quod inebriare potest, non bibi, sed effudi animam meam in conspectu Domini. Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial, quia ex multitudine doloris et mæroris mei locuta sum usque in præsens ».
Tunc Heli ait ei: « Vade in pace, et Deus Israel det tibi petitionem, quam rogasti eum ».
Et illa dixit: « Utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis ». Et abiit mulier in viam suam et comedit; vultusque illius non fuerunt amplius sicut prius.
Et surrexerunt mane et adoraverunt coram Domino. Reversique sunt et venerunt in domum suam in Rama. Cognovit autem Elcana Annam uxorem suam, et recordatus est eius Dominus. Et factum est post circulum dierum concepit Anna et peperit filium vocavitque nomen eius Samuel, eo quod a Domino postulasset eum.
Psalmus responsorius : Liber primum Samuélis 2, 1, 4-5, 6-7, 8abcd FRA  L/F  CMT
R/ Exsultávit cor meum in Dómino Salvatóre meo.
Exsultavit cor meum in Domino,
exaltatum est cornu meum in Deo meo;
dilatatum est os meum super inimicos meos,
quoniam lætata sum in salutari tuo.
 
Arcus fortium confractus est,
et infirmi accincti sunt robore.
Saturati prius pro pane se locaverunt,
et famelici non eguerunt amplius.
Sterilis peperit plurimos,
et, quæ multos habebat filios, emarcuit.
 
Dominus mortificat et vivificat,
deducit ad infernum et reducit.
Dominus pauperem facit et ditat,
humiliat et sublevat.
 
Suscitat de pulvere egenum
et de stercore elevat pauperem,
ut sedeat cum principibus
et solium gloriæ teneat.
Allelúia
Accípite verbum Dei, non ut verbum hóminum, sed, sicut est vere, verbum Dei.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 1, 21b-28 FRA  L/F  CMT
[In civitate Capharnaum,] sabbatis ingressus Iesus synagogam docebat. Et stupebant super doctrina eius: erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribæ.
Et statim erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo; et exclamavit dicens: « Quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio qui sis: Sanctus Dei ».
Et comminatus est ei Iesus dicens: « Obmutesce et exi de homine! ». Et discerpens eum spiritus immundus et exclamans voce magna exivit ab eo.
Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: « Quidnam est hoc? Doctrina nova cum potestate; et spiritibus immundis imperat, et obœdiunt ei ». Et processit rumor eius statim ubique in omnem regionem Galilææ.
Ad Offertorium