Ressources Catholiques Missel Romain
 
Sabbato - Hebd I
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio Epístolæ ad Hebræos 4, 12-16 FRA • L/F • CMT
Fratres:
Vivus est Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus, compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis; et non est creatura invisibilis in conspectu eius, omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius, ad quem nobis sermo.
Habentes ergo pontificem magnum, qui penetravit cælos, Iesum Filium Dei, teneamus confessionem. Non enim habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentatum autem per omnia secundum similitudinem absque peccato; adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiæ, ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilium opportunum.
Psalmus responsorius 19(18), 8, 9, 10, 15 FRA • L/F • CMT
R/ Verba tua, Dómine, Spíritus et vita sunt.
Lex Domini immaculata, reficiens animam,
testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis.
 
Iustitiæ Domini rectæ, lætificantes corda,
præceptum Domini lucidum, illuminans oculos.
 
Timor Domini mundus, permanens in sæculum sæculi;
iudicia Domini vera, iusta omnia simul.
 
Sint ut complaceant eloquia oris mei,
et meditatio cordis mei in conspectu tuo.
Domine, adiutor meus et redemptor meus.
Allelúia
Evangelizáre paupéribus misit me Dóminus, prædicáre captívis remissiónem.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 2, 13-17 FRA • L/F • CMT
In illo tempore:
Egressus est Iesus rursus ad mare; omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos. Et cum præteriret, vidit Levi Alphæi sedentem ad teloneum et ait illi: « Sequere me ». Et surgens secutus est eum.
Et factum est, cum accumberet in domo illius, et multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius; erant enim multi et sequebantur eum. Et scribæ pharisæorum, videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis, dicebant discipulis eius: « Quare cum publicanis et peccatoribus manducat? ».
Et Iesus hoc audito ait illis: « Non necesse habent sani medicum, sed qui male habent; non veni vocare iustos sed peccatores ».
Ad Offertorium