Sabbato - Hebd I
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio libri primi Samuélis 9, 1-4.17-19; 10, 1a
FRA •
L/F •
CMT
Erat vir de Beniamin nomine Cis filius Abiel filii Seror filii Bechorath filii Aphia, Beniaminita vir potens. Et erat ei filius vocabulo Saul electus et bonus, et non erat vir de filiis Israel melior illo; ab umero et sursum eminebat super omnem populum.
Perierant autem asinæ Cis patris Saul, et dixit Cis ad Saul filium suum: « Tolle tecum unum de pueris et consurgens vade et quære asinas ». Qui cum transissent per montem Ephraim et per terram Salisa et non invenissent, transierunt etiam per terram Salim, et non erant, sed et per terram Iemini et minime reppererunt.
Cumque aspexisset Samuel Saulem, Dominus ait ei: « Ecce vir, quem dixeram tibi; iste dominabitur populo meo ».
Accessit autem Saul ad Samuelem in medio portæ et ait: « Indica, oro, mihi: Ubi est domus videntis? ». Et respondit Samuel Sauli dicens: « Ego sum videns. Ascende ante me in excelsum, ut comedatis mecum hodie. Et dimittam te mane et omnia, quæ sunt in corde tuo, indicabo tibi ».
Tulit autem Samuel lenticulam olei et effudit super caput eius et deosculatus eum ait: « Ecce unxit te Dominus in principem super populum suum, super Israel. Et tu dominaberis populo Domini et tu liberabis eum de manu inimicorum eius, qui in circuitu eius sunt ».
Psalmus responsorius 21(20), 2-3, 4-5, 6-7
FRA •
L/F •
CMT
R/ Dómine, in virtúte tua lætábitur rex.
Domine, in virtute tua lætabitur rex
et super salutare tuum exsultabit vehementer.
Desiderium cordis eius tribuisti ei
et voluntatem labiorum eius non denegasti.
Quoniam prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis;
posuisti in capite eius coronam de auro purissimo.
Vitam petiit a te, et tribuisti ei
longitudinem dierum in sæculum et in sæculum sæculi.
Magna est gloria eius in salutari tuo,
magnificentiam et decorem impones super eum;
quoniam pones eum benedictionem in sæculum sæculi,
lætificabis eum in gaudio ante vultum tuum.
Allelúia
Evangelizáre paupéribus misit me Dóminus, prædicáre captívis remissiónem.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 2, 13-17
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Egressus est Iesus rursus ad mare; omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos. Et cum præteriret, vidit Levi Alphæi sedentem ad teloneum et ait illi: « Sequere me ». Et surgens secutus est eum.
Et factum est, cum accumberet in domo illius, et multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius; erant enim multi et sequebantur eum. Et scribæ pharisæorum, videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis, dicebant discipulis eius: « Quare cum publicanis et peccatoribus manducat? ».
Et Iesus hoc audito ait illis: « Non necesse habent sani medicum, sed qui male habent; non veni vocare iustos sed peccatores ».