Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria VI - Hebd I
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ ad Hebræos 4, 1-5.11 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Timeamus ne forte, relicta pollicitatione introeundi in requiem eius, existimetur aliquis ex vobis deesse; etenim et nobis evangelizatum est quemadmodum et illis, sed non profuit illis sermo auditus, non commixtis fide cum iis, qui audierant.
Ingredimur enim in requiem, qui credidimus, quemadmodum dixit: « Sicut iuravi in ira mea: Non introibunt in requiem meam », et quidem operibus ab institutione mundi factis. Dixit enim quodam loco de die septima sic: «Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis »; et in isto rursum: « Non introibunt in requiem meam ».
Festinemus ergo ingredi in illam requiem, ut ne in idipsum quis incidat inobœdientiæ exemplum.
Psalmus responsorius 78(77), 3-4bc, 6c-7, 8 FRA  L/F  CMT
R/ Ne obliviscámini óperum Dei!
Quanta audivimus et cognovimus ea,
et patres nostri narraverunt nobis,
generationi alteri narrantes
laudes Domini et virtutes eius.
 
Exsurgent et narrabunt filiis suis,
ut ponant in Deo spem suam
et non obliviscantur operum Dei,
et mandata eius custodiant.
 
Ne fiant sicut patres eorum,
generatio rebellis et exasperans;
generatio, quæ non firmavit cor suum,
et non fuit fidelis Deo spiritus eius.
Allelúia
Prophéta magnus surréxit in nóbis, et Deus visitávit plebem suam.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 2, 1-12 FRA  L/F  CMT
Intravit Iesus Capharnaum post dies, et auditum est quod in domo esset. Et convenerunt multi, ita ut non amplius caperentur neque ad ianuam, et loquebatur eis verbum.
Et veniunt ferentes ad eum paralyticum, qui a quattuor portabatur. Et cum non possent offerre eum illi præ turba, nudaverunt tectum, ubi erat, et perfodientes summittunt grabatum, in quo paralyticus iacebat. Cum vidisset autem Iesus fidem illorum, ait paralytico: « Fili, dimittuntur peccata tua ».
Erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis: « Quid hic sic loquitur? Blasphemat! Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus? ».
Quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se, dicit illis: « Quid ista cogitatis in cordibus vestris? Quid est facilius, dicere paralytico: «Dimittuntur peccata tua», an dicere: «Surge et tolle grabatum tuum et ambula»? Ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis interra dimittendi peccata — ait paralytico — : Tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum et vade in domum tuam ».
Et surrexit et protinus sublato grabato abiit coram omnibus, ita ut admirarentur omnes et glorificarent Deum dicentes: « Numquam sic vidimus! ».
Ad Offertorium