Feria VI - Hebd I
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio libri primi Samuélis 8, 4-7.10-22a
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Congregati universi maiores natu Israel venerunt ad Samuel in Rama dixeruntque ei: « Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis; nunc ergo constitue nobis regem, ut iudicet nos, sicut universæ habent nationes ». Displicuitque sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent: « Da nobis regem, ut iudicet nos ». Et oravit Samuel ad Dominum. Dixit autem Dominus ad Samuel: « Audi vocem populi in omnibus, quæ loquuntur tibi; non enim te abiecerunt, sed me abiecerunt, ne regnem super eos.
Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem, et ait: « Hoc erit ius regis, qui imperaturus est vobis: Filios vestros tollet et ponet in curribus suis facietque sibi equites, et current ante quadrigas eius; et constituet sibi tribunos et centuriones et aratores agrorum suorum et messores segetum et fabros armorum et curruum suorum. Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias et focarias et panificas. Agros quoque vestros et vineas et oliveta optima tollet et dabit servis suis. Sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis. Servos etiam vestros et ancillas et boves vestros optimos et asinos auferet et ponet in opere suo. Greges vestros addecimabit, vosque eritis ei servi. Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis, et non exaudiet vos Dominus in die illa ».
Noluit autem populus audire vocem Samuel, sed dixerunt: « Nequaquam: rex enim erit super nos, et erimus nos quoque sicut omnes gentes; et iudicabit nos rex noster et egredietur ante nos et pugnabit bella nostra pro nobis ». Et audivit Samuel omnia verba populi et locutus est ea in auribus Domini. Dixit autem Dominus ad Samuel: « Audi vocem eorum et constitue super eos regem ».
Psalmus responsorius 89(88), 16-17, 18-19
FRA •
L/F •
CMT
R/ Misericórdias tuas, Dómine, in ætérnum cantábo.
Beatus populus, qui scit iubilationem.
Domine, in lumine vultus tui ambulabunt
et in nomine tuo exsultabunt tota die
et in iustitia tua exaltabuntur.
Quoniam decor virtutis eorum tu es,
et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.
Quia Domini est scutum nostrum,
et Sancti Israel rex noster.
Allelúia
Prophéta magnus surréxit in nóbis, et Deus visitávit plebem suam.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 2, 1-12
FRA •
L/F •
CMT
Intravit Iesus Capharnaum post dies, et auditum est quod in domo esset. Et convenerunt multi, ita ut non amplius caperentur neque ad ianuam, et loquebatur eis verbum.
Et veniunt ferentes ad eum paralyticum, qui a quattuor portabatur. Et cum non possent offerre eum illi præ turba, nudaverunt tectum, ubi erat, et perfodientes summittunt grabatum, in quo paralyticus iacebat. Cum vidisset autem Iesus fidem illorum, ait paralytico: « Fili, dimittuntur peccata tua ».
Erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis: « Quid hic sic loquitur? Blasphemat! Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus? ».
Quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se, dicit illis: « Quid ista cogitatis in cordibus vestris? Quid est facilius, dicere paralytico: «Dimittuntur peccata tua», an dicere: «Surge et tolle grabatum tuum et ambula»? Ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis interra dimittendi peccata — ait paralytico — : Tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum et vade in domum tuam ».
Et surrexit et protinus sublato grabato abiit coram omnibus, ita ut admirarentur omnes et glorificarent Deum dicentes: « Numquam sic vidimus! ».