Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria IV - Hebd I
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio libri primi Samuélis 3, 1-10.19-20 FRA • L/F • CMT
In diebus illis:
Puer Samuel ministrabat Domino coram Heli. Et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis: non erat visio frequens. Factum est ergo in die quadam, Heli iacebat in loco suo, et oculi eius caligaverant, nec poterat videre. Lucerna Dei nondum exstincta erat, et Samuel dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei.
Et vocavit Dominus Samuel, qui respondens ait: « Ecce ego ». Et cucurrit ad Heli et dixit: « Ecce ego; vocasti enim me ». Qui dixit: « Non vocavi. Revertere; dormi! ». Et abiit et dormivit.
Et Dominus rursum vocavit Samuel. Consurgensque Samuel abiit ad Heli et dixit: « Ecce ego, quia vocasti me ». Qui respondit: « Non vocavi te, fili mi. Revertere et dormi! ». Porro Samuel necdum sciebat Dominum, neque revelatus fuerat ei sermo Domini.
Et Dominus rursum vocavit Samuel tertio, qui consurgens abiit ad Heli et ait: « Ecce ego, quia vocasti me ». Intellexit igitur Heli quia Dominus vocaret puerum, et ait ad Samuel: « Vade et dormi; et, si deinceps vocaverit te, dices: « Loquere, Domine, quia audit servus tuus” ». Abiit ergo Samuel et dormivit in loco suo.
Et venit Dominus et stetit et vocavit, sicut vocaverat prius: « Samuel, Samuel ». Et ait Samuel: « Loquere, quia audit servus tuus ».
Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo, et non cecidit ex omnibus verbis eius in terram. Et cognovit universus Israel a Dan usque Bersabee quod constitutus esset Samuel propheta Domini.
Psalmus responsorius 40(39), 2.5, 7-8a, 8b-9, 10 FRA • L/F • CMT
R/ Ecce vénio, Dómine, ut fáciam voluntátem tuam.
Exspectans exspectavi Dominum,
et intendit mihi.
Beatus vir, qui posuit Dominum spem suam,
et non respexit superbos et declinantes in mendacium.
 
Sacrificium et oblationem noluisti,
aures autem fodisti mihi.
Holocaustum et pro peccato non postulasti,
tunc dixi: « Ecce venio ».
 
« In volumine libri scriptum est de me
facere voluntatem tuam.
Deus meus, volui;
et lex tua in præcordiis meis ».
 
Annuntiavi iustitiam tuam in ecclesia magna;
ecce labia mea non prohibebo, Domine, tu scisti.
Allelúia
Oves meæ vocem meam áudiunt, dicit Dóminus, et ego cognósco eas, et sequúntur me.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 1, 29-39 FRA • L/F • CMT
In illo tempore:
Egrediens Iesus de synagoga venit in domum Simonis et Andreæ cum Iacobo et Ioanne. Socrus autem Simonis decumbebat febricitans; et statim dicunt ei de illa. Et accedens elevavit eam apprehensa manu; et dimisit eam febris, et ministrabat eis.
Vespere autem facto, cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes et dæmonia habentes; et erat omnis civitas congregata ad ianuam. Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et dæmonia multa eiecit et non sinebat loqui dæmonia, quoniam sciebant eum.
Et diluculo valde mane surgens egressus est et abiit in desertum locum ibique orabat. Et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant; et cum invenissent eum, dixerunt ei: « Omnes quærunt te! ».
Et ait illis: « Eamus alibi in proximos vicos, ut et ibi prædicem: ad hoc enim veni ». Et venit prædicans in synagogis eorum per omnem Galilæam et dæmonia eiciens.
Ad Offertorium