Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria II - Hebd XX
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Iúdicum 2, 11-19 FRA  L/F  CMT
In diebus illis:
Fecerunt filii Israel malum in conspectu Domini et servierunt Baalim ac dimiserunt Dominum, Deum patrum suorum, qui eduxerat eos de terra Ægypti, et secuti sunt deos alienos, de diis populorum, qui habitabant in circuitu eorum, et adoraverunt eos et ad iracundiam concitaverunt Dominum dimittentes eum et servientes Baal et Astharoth.
Iratusque Dominus contra Israel tradidit eos in manibus diripientium, qui diripuerunt eos, et vendidit eos hostibus, qui habitabant per gyrum, nec potuerunt resistere adversariis suis; sed, quocumque pergere voluissent, manus Domini erat super eos ad malum, sicut locutus est et iuravit eis, et vehementer afflicti sunt.
Suscitavitque Dominus iudices, qui liberarent eos de vastantium manibus; sed nec illos audire voluerunt fornicantes cum diis alienis et adorantes eos. Cito deseruerunt viam, per quam ingressi fuerant patres eorum audientes mandata Domini, et omnia fecere contraria.
Cumque Dominus iudices suscitaret eis, erat Dominus cum iudice et liberabat eos de manu hostium eorum toto tempore iudicis, quia flectebatur misericordia et audiebat gemitus afflictorum. Postquam autem mortuus esset iudex, revertebantur et multo faciebant peiora quam fecerant patres sui, sequentes deos alienos, servientes eis et adorantes illos: non dimiserunt opera sua et viam durissimam, per quam ambulare consueverant.
Psalmus responsorius 106(105), 34-35, 36-37, 39-40, 43ab.44 FRA  L/F  CMT
R/ Meménto nostri, Dómine, in beneplácito pópuli tui.
Non disperdiderunt gentes,
quas dixit Dominus illis.
Et commixti sunt inter gentes
et didicerunt opera eorum.
 
Et servierunt sculptilibus eorum,
et factum est illis in scandalum.
Et immolaverunt filios suos
et filias suas dæmoniis.
 
Et contaminati sunt in operibus suis
et fornicati sunt in adinventionibus suis.
Et exarsit ira Dominus in populum suum
et abominatus est hereditatem suam.
 
Sæpe liberavit eos;
ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo
Et vidit tribulationem eorum,
cum audivit clamorem eorum.
Allelúia
Beáti páuperes spíritu, quóniam ipsórum est regnum cælórum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 19, 16-22 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Ecce unus accedens ait Iesu: « Magister, quid boni faciam, ut habeam vitam æternam? ».
Qui dixit ei: « Quid me interrogas de bono? Unus est bonus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata ».
Dicit illi: « Quæ? ».
Iesus autem dixit: « Non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices, honora patrem et matrem et diliges proximum tuum sicut teipsum ».
Dicit illi adulescens: « Omnia hæc custodivi. Quid adhuc mihi deest? ».
Ait illi Iesus: « Si vis perfectus esse, vade, vende, quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo; et veni, sequere me ».
Cum audisset autem adulescens verbum, abiit tristis; erat enim habens multas possessiones.
Ad Offertorium