Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria III - Hebd XX
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Iúdicum 6, 11-24a FRA  L/F  CMT
In diebus illis:
Venit angelus Domini et sedit sub quercu, quæ erat in Ephra et pertinebat ad Ioas de familia Abiezer. Cumque Gedeon filius eius excuteret atque purgaret frumenta in torculari, ut absconderet a Madian, apparuit ei angelus Domini et ait: « Dominus tecum, vir fortis! ».
Dixitque ei Gedeon: « Obsecro, domine mi, si Dominus nobiscum est, cur apprehenderunt nos hæc omnia? Ubi sunt omnia mirabilia eius, quæ narraverunt patres nostri atque dixerunt: “De Ægypto eduxit nos Dominus”? Nunc autem dereliquit nos Dominus et tradidit in manu Madian ».
Respexitque ad eum Dominus et ait: « Vade in hac fortitudine tua et liberabis Israel de manu Madian; scito quod miserim te ».
Qui respondens ait: « Obsecro, Domine, in quo liberabo Israel? Ecce familia mea infima est in Manasse, et ego minimus in domo patris mei ».
Dixitque ei Dominus: « Ego ero tecum, et percuties Madian quasi unum virum ».
Et ille: « Si inveni, inquit, gratiam coram te, da mihi signum quod tu sis, qui loquaris ad me; ne recedas hinc, donec revertar ad te portans oblationem et offerens tibi ». Qui respondit: « Ego præstolabor adventum tuum ».
Ingressus est itaque Gedeon et coxit hædum et de farinæ ephi azymos panes; carnesque ponens in canistro et ius carnium mittens in ollam tulit omnia sub quercum et obtulit ei. Cui dixit angelus Dei: « Tolle carnes et panes azymos et pone super petram illam et ius desuper funde ». Cumque fecisset ita, extendit angelus Domini summitatem virgæ, quam tenebat in manu, et tetigit carnes et azymos panes, ascenditque ignis de petra et carnes azymosque panes consumpsit. Angelus autem Domini evanuit ex oculis eius.
Vidensque Gedeon quod esset angelus Domini ait: “Heu mihi, Domine Deus, quia vidi angelum Domini facie ad faciem! ». Dixitque ei Dominus: « Pax tecum, ne timeas, non morieris! ». Ædificavit ergo ibi Gedeon altare Domino vocavitque illud: « Dominus pax ».
Psalmus responsorius 85(84), 9, 11-12, 13-14 FRA  L/F  CMT
R/ Lóquitur pacem Dóminus ad plebem suam.
Audiam, quid loquatur Dominus Deus,
quoniam loquetur pacem ad plebem suam et sanctos suos
et ad eos, qui convertuntur corde.
 
Misericordia et veritas obviaverunt sibi,
iustitia et pax osculatæ sunt.
Veritas de terra orta est,
et iustitia de cælo prospexit.
 
Etenim Dominus dabit benignitatem,
et terra nostra dabit fructum suum.
Iustitia ante eum ambulabit
et ponet in via gressus suos.
Allelúia
Iesus Christus egénus factus est, cum esset dives, ut illíus inópia vos dívites essétis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 19, 23-30 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Dixit Iesus discipulis suis: « Amen dico vobis: Dives difficile intrabit in regnum cælorum. Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei ».
Auditis autem his, discipuli mirabantur valde dicentes: « Quis ergo poterit salvus esse? ».
Aspiciens autem Iesus dixit illis: « Apud homines hoc impossibile est, apud Deum autem omnia possibilia sunt ».
Tunc respondens Petrus dixit ei: « Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te. Quid ergo erit nobis? ».
Iesus autem dixit illis: « Amen dico vobis quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in throno gloriæ suæ, sedebitis et vos super thronos duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel. Et omnis, qui reliquit domos vel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut filios aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet et vitam æternam possidebit.
Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi ».
Ad Offertorium