Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria VI - Hebd XX
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Ruth 1, 1.3-6.14b-16.22 FRA  L/F  CMT
In diebus, quando iudices præerant, facta est fames in terra. Abiitque homo de Bethlehem Iudæ, ut peregrinaretur in regione Moabitide cum uxore sua Noemi ac duobus liberis.
Et mortuus est Elimelech maritus Noemi, remansitque ipsa cum filiis, qui acceperunt uxores Moabitidas, quarum una vocabatur Orpha, altera Ruth; manseruntque ibi decem fere annis. Et ambo mortui sunt, Mahalon videlicet et Chelion; remansitque mulier orbata duobus liberis ac marito. Et surrexit, ut in patriam pergeret cum utraque nuru sua de regione Moabitide; audierat enim quod respexisset Dominus populum suum et dedisset eis escas.
Elevata igitur voce, rursum flere cœperunt. Orpha osculata socrum est ac reversa; Ruth autem adhæsit socrui suæ. Cui dixit Noemi: « En reversa est cognata tua ad populum suum et ad deos suos; vade cum ea”. Quæ respondit: “Noli instare mihi, ut relinquam te et abeam; quocumque perrexeris, pergam; ubi morata fueris, et ego pariter morabor: populus tuus populus meus et Deus tuus Deus meus.
Venit ergo Noemi cum Ruth Moabitide nuru sua de terra peregrinationis suæ ac reversa est in Bethlehem, quando hordea metere incipiebant.
Psalmus responsorius 146(145), 5-6ab, 6c-7, 8-9a, 9bc-10 FRA  L/F  CMT
R/ Lauda, ánima mea, Dóminum!
vel
R/ Allelúia.
Beatus, cuius Deus Iacob est adiutor,
cuius spes in Domino Deo suo.
Qui fecit cælum et terram,
mare et omnia, quæ in eis sunt.
 
Qui custodit veritatem in sæculum,
facit iudicium oppressis,
dat escam esurientibus.
Dominus solvit compeditos.
 
Dominus illuminat cæcos,
Dominus erigit depressos,
Dominus diligit iustos,
Dominus custodit advenas.
 
Pupillum et viduam sustentat
et viam peccatorum disperdit.
Regnabit Dominus in sæcula,
Deus tuus, Sion,
in generationem et generationem.
Allelúia
Sémitas tuas, Deus meus, édoce me. Dírige me in veritáte tua.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 22, 34-40 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Pharisæi audientes quod silentium imposuisset Iesus sadducæis, convenerunt in unum. Et interrogavit unus ex eis legis doctor tentans eum: « Magister, quod est mandatum magnum in Lege? ».
Ait autem illi: « Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua: hoc est magnum et primum mandatum. Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum. In his duobus mandatis universa Lex pendet et Prophetæ ».
Ad Offertorium