Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria IV - Hebd XX
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Iúdicum 9, 6-15 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Congregati sunt omnes viri Sichem et universæ domus Mello abieruntque et constituerunt regem Abimelech iuxta quercum, quæ stabat in Sichem.
Quod cum nuntiatum esset Ioatham, ivit et stetit in vertice montis Garizim elevataque voce clamavit et dixit: « Audite me, viri Sichem, ut audiat vos Deus. Ierunt ligna, ut ungerent super se regem, dixeruntque olivæ: “Impera nobis”. Quæ respondit: “Numquid possum deserere pinguedinem meam, qua et dii honorantur et homines, et venire, ut super ligna movear?”. Dixeruntque ligna ad arborem ficum: “Veni et super nos regnum accipe”. Quæ respondit eis: “Numquid possum deserere dulcedinem meam fructusque suavissimos et ire, ut super cetera ligna movear?”. Locuta quoque sunt ligna ad vitem: “Veni et impera nobis”. Quæ respondit: “Numquid possum deserere vinum meum, quod lætificat deos et homines, et super ligna cetera commoveri?”. Dixeruntque omnia ligna ad rhamnum: “Veni et impera super nos”. Quæ respondit eis: “Si vere me regem vobis constituitis, venite et sub mea umbra requiescite; sin autem non vultis, egrediatur ignis de rhamno et devoret cedros Libani!” ».
Psalmus responsorius 21(20), 2-3, 4-5, 6-7 FRA  L/F  CMT
R/ Dómine, in virtúte tua lætábitur rex.
Domine, in virtute tua lætabitur rex
et super salutare tuum exsultabit vehementer.
Desiderium cordis eius tribuisti ei
et voluntatem labiorum eius non denegasti.
 
Quoniam prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis;
posuisti in capite eius coronam de auro purissimo.
Vitam petiit a te, et tribuisti ei
longitudinem dierum in sæculum et in sæculum sæculi.
 
Magna est gloria eius in salutari tuo,
magnificentiam et decorem impones super eum;
quoniam pones eum benedictionem in sæculum sæculi,
lætificabis eum in gaudio ante vultum tuum.
Allelúia
Vivus est Dei sermo et éfficax, et discrétor cogitatiónum et intentiónum cordis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 20, 1-16a FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc:
« Simile est regnum cælorum homini patri familias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam; conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.
Et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos et illis dixit: «Ite et vos in vineam; et, quod iustum fuerit, dabo vobis». Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter.
Circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis: «Quid hic statis tota die otiosi?». Dicunt ei: «Quia nemo nos conduxit». Dicit illis: «Ite et vos in vineam».
Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineæ procuratori suo: « Voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos ». Et cum venissent, qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singuli denarium. Venientes autem primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi; acceperunt autem et ipsi singuli denarium.
Accipientes autem murmurabant adversus patrem familias dicentes: «Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et æstum!». At ille respondens uni eorum dixit: «Amice, non facio tibi iniuriam; nonne ex denario convenisti mecum? Tolle, quod tuum est, et vade; volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. Aut non licet mihi, quod volo, facere de meis? An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?».
Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi ».
Ad Offertorium