Feria IV - Hebd XX
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio libri Ezechiélis prophétæ 34, 1-11
FRA •
L/F •
CMT
Factum est verbum Domini ad me dicens:
« Fili hominis, propheta de pastoribus Israel, propheta et dices pastoribus: Hæc dicit Dominus Deus: Væ pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos! Nonne greges pascuntur a pastoribus? Lac comedebatis et lana operiebamini et, quod crassum erat, occidebatis, gregem autem non pascebatis; quod infirmum fuit, non consolidastis et, quod ægrotum, non sanastis; quod fractum est, non alligastis et, quod eiectum est, non reduxistis et, quod perierat, non quæsistis et super forte imperabatis cum violentia. Et dispersæ sunt oves meæ, eo quod non esset pastor; et factæ sunt in devorationem omnium bestiarum agri et dispersæ sunt. Erraverunt greges mei in cunctis montibus et in universo colle excelso, et super omnem faciem terræ dispersi sunt greges mei; et non erat qui requireret, non erat qui requireret.
Propterea, pastores, audite verbum Domini: Vivo ego, dicit Dominus Deus, pro eo quod factus est grex meus in rapinam et oves meæ in devorationem omnium bestiarum agri, eo quod non esset pastor, neque enim quæsierunt pastores mei gregem meum, sed pascebant pastores semetipsos et gregem meum non pascebant, propterea, pastores, audite verbum Domini.
Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse super pastores requiram gregem meum de manu eorum et cessare eos faciam, ut ultra non pascant gregem nec pascant amplius pastores semetipsos; et liberabo gregem meum de ore eorum, et non erit ultra eis in escam.
Quia hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse requiram oves meas et visitabo eas ».
Psalmus responsorius 23(22), 1-3a, 3b-4, 5, 6
FRA •
L/F •
CMT
R/ Dóminus pascit me, et nihil mihi déerit.
Dominus pascit me, et nihil mihi deerit:
in pascuis virentibus me collocavit,
super aquas quietis eduxit me,
animam meam refecit.
Deduxit me super semitas iustitiæ propter nomen suum.
Nam et si ambulavero in valle umbræ mortis,
non timebo mala, quoniam tu mecum es.
Virga tua et baculus tuus
ipsa me consolata sunt.
Parasti in conspectu meo mensam
adversus eos, qui tribulant me;
impinguasti in oleo caput meum,
et calix meus redundat.
Etenim benignitas et misericordia subsequentur me
omnibus diebus vitæ meæ,
et inhabitabo in domo Domini
in longitudinem dierum.
Allelúia
Vivus est Dei sermo et éfficax, et discretor cogitatiónum et intentiónum cordis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 20, 1-16a
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc:
« Simile est regnum cælorum homini patri familias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam; conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.
Et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos et illis dixit: «Ite et vos in vineam; et, quod iustum fuerit, dabo vobis». Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter.
Circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis: «Quid hic statis tota die otiosi?». Dicunt ei: «Quia nemo nos conduxit». Dicit illis: «Ite et vos in vineam».
Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineæ procuratori suo: « Voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos ». Et cum venissent, qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singuli denarium. Venientes autem primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi; acceperunt autem et ipsi singuli denarium.
Accipientes autem murmurabant adversus patrem familias dicentes: «Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et æstum!». At ille respondens uni eorum dixit: «Amice, non facio tibi iniuriam; nonne ex denario convenisti mecum? Tolle, quod tuum est, et vade; volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. Aut non licet mihi, quod volo, facere de meis? An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?».
Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi ».