Ressources Catholiques Missel Romain
 
Dominica XXI
Tempus « per annum » - Anno B
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Iósue 24, 1-2a.15-17.18b FRA  L/F  CMT
In diebus illis:
Congregavit Iosue omnes tribus Israel in Sichem et vocavit maiores natu ac principes et iudices et præfectos, steteruntque in conspectu Dei; et ad totum populum sic locutus est: « Si malum vobis videtur, ut Domino serviatis, eligite vobis hodie, cui servire vultis, utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorræorum, in quorum terra habitatis. Ego autem et domus mea serviemus Domino ».
Responditque populus et ait: « Absit a nobis, ut relinquamus Dominum et serviamus diis alienis. Dominus Deus noster ipse eduxit nos et patres nostros de terra Ægypti, de domo servitutis; fecitque videntibus nobis signa ingentia et custodivit nos in omni via, per quam ambulavimus, et in cunctis populis, per quos transivimus. Serviemus igitur etiam nos Domino, quia ipse est Deus noster ».
Psalmus responsorius 34(33), 2-3, 16-17, 18-19, 20-21, 22-23 FRA  L/F  CMT
R/ Gustáte et vidéte quóniam suávis est Dóminus.
Benedicam Dominum in omni tempore,
semper laus eius in ore meo.
In Domino gloriabitur anima mea,
audiant mansueti et lætentur.
 
Oculi Domini super iustos,
et aures eius in clamorem eorum.
Vultus autem Domini super facientes mala,
ut perdat de terra memoriam eorum.
 
Clamaverunt, et Dominus exaudivit
et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.
Iuxta est Dominus iis, qui contrito sunt corde,
et confractos spiritu salvabit.
 
Multæ tribulationes iustorum,
et de omnibus his liberabit eos Dominus.
Custodit omnia ossa eorum,
unum ex his non conteretur.
 
Interficiet peccatorem malitia;
et, qui oderunt iustum, punientur.
Redimet Dominus animas servorum suorum;
et non punientur omnes, qui sperant in eo.
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Ephésios 5, 21-32 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Subiecti estote invicem in timore Christi. Mulieres viris suis sicut Domino, quoniam vir caput est mulieris, sicut et Christus caput est Ecclesiæ, ipse salvator corporis. Sed ut Ecclesia subiecta est Christo, ita et mulieres viris in omnibus.
Viri, diligite uxores, sicut et Christus dilexit Ecclesiam et seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret mundans lavacro aquæ in verbo, ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit; nemo enim umquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam sicut et Christus Ecclesiam, quia membra sumus corporis eius.
Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una. Mysterium hoc magnum est; ego autem dico de Christo et ecclesia!
Allelúia
Verba tua, Dómine, Spíritus sunt et vita sunt; verba vitæ ætérnæ habes.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 6, 60-69 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Multi ex discipulis Iesu dixerunt: « Durus est hic sermo! Quis potest eum audire? ».
Sciens autem Iesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius, dixit eis: « Hoc vos scandalizat? Si ergo videritis Filium hominis ascendentem, ubi erat prius? Spiritus est, qui vivificat, caro non prodest quidquam; verba, quæ ego locutus sum vobis, Spiritus sunt et vita sunt. Sed sunt quidam ex vobis, qui non credunt ».
Sciebat enim ab initio Iesus, qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum. Et dicebat: « Propterea dixi vobis: Nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre ».
Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non cum illo ambulabant. Dixit ergo Iesus ad Duodecim: « Numquid et vos vultis abire? ».
Respondit ei Simon Petrus: « Domine, ad quem ibimus? Verba vitæ æternæ habes; et nos credidimus et cognovimus quia tu es Sanctus Dei ».
Credo