Dominica XXIII
Tempus « per annum » - Anno B
Léctio libri Isaíæ prophétæ 35, 4-7
FRA •
L/F •
CMT
Dicite pusillanimis: « Confortamini, nolite timere! Ecce Deus vester, ultio veniet, retributio Dei; ipse veniet et salvabit vos ».
Tunc aperientur oculi cæcorum, et aures surdorum patebunt. Tunc saliet sicut cervus claudus, et exsultabit lingua mutorum, quia erumpent in deserto aquæ, et torrentes in solitudine. Et terra arida erit in stagnum, et sitiens in fontes aquarum.
Psalmus responsorius 146(145), 6c-7, 8-9a, 9bc-10
FRA •
L/F •
CMT
R/ Lauda, ánima mea, Dóminum!
vel
R/ Allelúia.
Qui custodit veritatem in sæculum,
facit iudicium oppressis,
dat escam esurientibus.
Dominus solvit compeditos.
Dominus illuminat cæcos,
Dominus erigit depressos,
Dominus diligit iustos,
Dominus custodit advenas.
Pupillum et viduam sustentat,
et viam peccatorum disperdit.
Regnabit Dominus in sæcula,
Deus tuus, Sion,
in generationem et generationem.
Léctio Epístolæ béati Iacóbi apóstoli 2, 1-5
FRA •
L/F •
CMT
Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriæ. Etenim, si introierit in synagogam vestram vir aureum anulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu, et intendatis in eum, qui indutus est veste præclara, et dixeritis: « Tu sede hic bene », pauperi autem dicatis: « Tu sta illic aut sede sub scabello meo »; nonne iudicatis apud vosmetipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum?
Audite, fratres mei dilectissimi. Nonne Deus elegit, qui pauperes sunt mundo, divites in fide et heredes regni, quod repromisit diligentibus se?
Allelúia
Prædicábat Iesus Evangélium regni, et sanábat omnem infirmitátem in pópulo.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 7, 31-37
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Exiens Iesus de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos.
Et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum, ut imponat illi manum. Et apprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas eius et exspuens tetigit linguam eius et suspiciens in cælum ingemuit et ait illi: « Effetha », quod est: « Adaperire ». Et statim apertæ sunt aures eius, et solutum est vinculum linguæ eius, et loquebatur recte.
Et præcepit illis, ne cui dicerent; quanto autem eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant.
Et eo amplius admirabantur dicentes: « Bene omnia fecit, et surdos facit audire et mutos loqui! ».