Ressources Catholiques Missel Romain
 
Dominica XXIV
Tempus « per annum » - Anno A
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio libri Ecclesiástici 27, 33 - 28, 9 FRA • L/F • CMT
Ira et furor utraque exsecrabilia sunt, et vir peccator continens erit illorum.
Qui vindicari vult, a Domino inveniet vindictam, et peccata illius servans servabit.
Dimitte proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata tua solventur.
Homo homini reservat iram et a Deo quærit medelam? In hominem similem sibi non habet misericordiam et de peccatis suis deprecatur? Ipse, cum caro sit, reservat iram et propitiationem petit a Deo? Quis exorabit pro delictis illius? Memento novissimorum et desine inimicari, tabitudinis et mortis et permane in mandatis eius.
Memorare mandatorum et non irascaris proximo. Memorare testamentum Altissimi et ne respicias ignorantiam proximi.
Psalmus responsorius 103(102), 1-2, 3-4, 9-10, 11-12 FRA • L/F • CMT
R/ Miserátor et miséricors Dóminus, longánimis et multæ misericórdiæ.
Benedic, anima mea, Domino,
et omnia, quæ intra me sunt, nomini sancto eius.
Benedic, anima mea, Domino
et noli oblivisci omnes retributiones eius.
 
Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis,
qui sanat omnes infirmitates tuas;
qui redimit de interitu vitam tuam,
qui coronat te in misericordia et miserationibus.
 
Non in perpetuum contendet
neque in æternum irascetur.
Non secundum peccata nostra fecit nobis
neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
 
Quoniam, quantum exaltatur cælum a terra,
prævaluit misericordia eius super timentes eum;
quantum distat ortus ab occidente,
longe fecit a nobis iniquitates nostras.
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Romános 14, 7-9 FRA • L/F • CMT
Fratres:
Nemo nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur; sive enim vivimus, Domino vivimus, sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. In hoc enim Christus et mortuus est et vixit, ut et mortuorum et vivorum dominetur.
Allelúia
Mandátum novum do vobis, dicit Dóminus, ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 18, 21-35 FRA • L/F • CMT
In illo tempore:
Accedens Petrus dixit Iesu: « Domine, quotiens peccabit in me frater meus, et dimittam ei? Usque septies? ».
Dicit illi Iesus: « Non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies.
Ideo assimilatum est regnum cælorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis. Et cum cœpisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat decem milia talenta. Cum autem non haberet, unde redderet, iussit eum dominus venumdari et uxorem et filios et omnia, quæ habebat, et reddi. Procidens igitur servus ille adorabat eum dicens: «Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi». Misertus autem dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei.
Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios, et tenens suffocabat eum dicens: «Redde, quod debes!». Procidens igitur conservus eius rogabat eum dicens: «Patientiam habe in me, et reddam tibi». Ille autem noluit, sed abiit et misit eum in carcerem, donec redderet debitum.
Videntes autem conservi eius, quæ fiebant, contristati sunt valde et venerunt et narraverunt domino suo omnia, quæ facta erant. Tunc vocavit illum dominus suus et ait illi: «Serve nequam, omne debitum illud dimisi tibi, quoniam rogasti me; non oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum?». Et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum.
Sic et Pater meus cælestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris ».
Credo