Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria V - Hebd XXV
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Ecclesiástes 1, 2-11 FRA  L/F  CMT
« Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, vanitas vanitatum et omnia vanitas ». Quid lucri est homini de universo labore suo, quo laborat sub sole? Generatio præterit, et generatio advenit, terra autem in æternum stat. Oritur sol, et occidit sol et ad locum suum anhelat ibique renascitur. Gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem, lustrans universa in circuitu pergit spiritus et in circulos suos revertitur. Omnia flumina pergunt ad mare, et mare non redundat; ad locum, unde exeunt, flumina illuc revertuntur in cursu suo.
Cunctæ res difficiles; non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur.
Quod fuit, ipsum est, quod futurum est. Quod factum est, ipsum est, quod faciendum est: nihil sub sole novum. Si de quadam re dicitur: « Ecce hoc novum est », iam enim præcessit in sæculis, quæ fuerunt ante nos. Non est priorum memoria, sed nec eorum quidem, qui postea futuri sunt, erit recordatio apud eos, qui futuri sunt in novissimo.
Psalmus responsorius 90(89), 3-4, 5-6, 12-13, 14.17 FRA  L/F  CMT
R/ Dómine, refúgium factus es nobis, a generatióne in generatiónem.
Reducis hominem in pulverem;
et dixisti: « Revertimini, filii hominum ».
Quoniam mille anni ante oculos tuos
tamquam dies hesterna, quæ præteriit,
et custodia in nocte.
 
Perfundis eos somno
erunt mane sicut herba succrescens:
mane floret et crescit,
vespere decidit et arescit.
 
Dinumerare dies nostros sic doce nos,
ut inducamus cor ad sapientiam.
Convertere, Domine, usquequo?
Et deprecabilis esto super servos tuos.
 
Reple nos mane misericordia tua,
et exsultabimus et delectabimur omnibus diebus nostris.
Et sit splendor Domini Dei nostri super nos,
et opera manuum nostrarum confirma super nos,
et opus manuum nostrarum confirma.
Allelúia
Ego sum via et véritas et vita, dicit Dóminus; nemo venit ad Patrem, nisi per me.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 9, 7-9 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Audivit Herodes tetrarcha omnia, quæ fiebant a Iesu, et hæsitabat, eo quod diceretur a quibusdam: « Ioannes surrexit a mortuis »; a quibusdam vero: « Elias apparuit »; ab aliis autem: « Propheta unus de antiquis surrexit ».
Et ait Herodes: « Ioannem ego decollavi; quis autem est iste, de quo audio ego talia? ». Et quærebat videre eum.
Ad Offertorium