Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria II - Hebd XXV
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Esdræ 1, 1-6 FRA  L/F  CMT
In anno primo Cyri regis Persarum, ut compleretur verbum Domini ex ore Ieremiæ, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum, qui emisit edictum in omni regno suo etiam per scripturam dicens:
« Hæc dicit Cyrus rex Persarum: Omnia regna terræ dedit mihi Dominus, Deus cæli, et ipse præcepit mihi, ut ædificarem ei domum in Ierusalem, quæ est in Iudæa. Quis ex vobis est de omni populo eius? Sit Dominus Deus suus cum eo, et ascendat in Ierusalem, quæ est in Iudæa, et ædificet domum Domini, Dei Israel; ipse est Deus, qui est in Ierusalem. Et omnes reliqui in cunctis locis, ubicumque habitant, adiuventur a viris de loco suo, argento et auro et substantia et pecore sicut et oblationibus spontaneis pro templo Dei, quod est in Ierusalem ».
Et surrexerunt principes familiarum de Iuda et Beniamin et sacerdotes et Levitæ et omnis, cuius Deus suscitavit spiritum, ut ascenderent ad ædificandum templum Domini, quod erat in Ierusalem. Universique, qui erant in circuitu, confortaverunt manus eorum cum vasis argenteis et aureis, substantia, pecore et pensitationibus, præter oblationes spontaneas.
Psalmus responsorius 126(125), 1-2ab, 2cd-3, 4-5, 6 FRA  L/F  CMT
R/ Magnificávit Dóminus fácere nobíscum.
In convertendo Dominus captivitatem Sion,
facti sumus quasi somniantes.
Tunc repletum est gaudio os nostrum,
et lingua nostra exsultatione.
 
Tunc dicebant inter gentes:
« Magnificavit Dominus facere cum eis ».
Magnificavit Dominus facere nobiscum;
facti sumus lætantes.
 
Converte, Domine, captivitatem nostram,
sicut torrentes in austro.
Qui seminant in lacrimis,
in exsultatione metent.
 
Euntes ibant et flebant
semen spargendum portantes;
venientes autem venient in exsultatione
portantes manipulos suos.
Allelúia
Sic lúceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant vestra bona ópera et gloríficent Patrem vestrum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 8, 16-18 FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Dixit Iesus turbis:
« Nemo autem lucernam accendens operit eam vaso aut subtus lectum ponit, sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen. Non enim est occultum, quod non manifestetur, nec absconditum, quod non cognoscatur et in palam veniat.
Videte ergo quomodo audiatis: qui enim habet, dabitur illi; et, quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo ».
Ad Offertorium