Ressources Catholiques Missel Romain
 
Dominica XXVIII
Tempus « per annum » - Anno A
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Isaíæ prophétæ 25, 6-10a FRA  L/F  CMT
Faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vini meri, pinguium medullatorum, vini deliquati. Et præcipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos et telam, quam orditus est super omnes nationes. Præcipitabit mortem in sempiternum et absterget Dominus Deus lacrimam ab omni facie et opprobrium populi sui auferet de universa terra, quia Dominus locutus est.
Et dicetur in die illa: « Ecce Deus noster iste, exspectavimus eum, ut salvaret nos; iste Dominus, sustinuimus eum: exsultabimus et lætabimur in salutari eius. Quia requiescet manus Domini in monte isto ».
Psalmus responsorius 23(22), 1-3a, 3b-4, 5, 6 FRA  L/F  CMT
R/ Inhabitábo in domo Dómini in longitúdinem diérum.
Dominus pascit me, et nihil mihi deerit:
in pascuis virentibus me collocavit,
super aquas quietis eduxit me,
animam meam refecit.
 
Deduxit me super semitas iustitiæ propter nomen suum.
Nam et si ambulavero in valle umbræ mortis,
non timebo mala, quoniam tu mecum es.
Virga tua et baculus tuus,
ipsa me consolata sunt.
 
Parasti in conspectu meo mensam
adversus eos, qui tribulant me;
impinguasti in oleo caput meum,
et calix meus redundat.
 
Etenim benignitas et misericordia subsequentur me
omnibus diebus vitæ meæ,
et inhabitabo in domo Domini
in longitudinem dierum.
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Philippénses 4, 12-14.19-20 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Scio et humiliari, scio et abundare; ubique et in omnibus institutus sum et satiari et esurire et abundare et penuriam pati. Omnia possum in eo, qui me confortat. Verumtamen bene fecistis communicantes tribulationi meæ.
Deus autem meus implebit omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu. Deo autem et Patri nostro gloria in sæcula sæculorum. Amen.
Allelúia
Pater Dómini nostri Iesu Christi illúminet óculos cordis nostri, ut sciámus quæ sit spes vocatiónis nostræ.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 22, 1-14 vel brevior  FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Respondens Iesus dixit iterum in parabolis principibus sacerdotum et senioribus populi, dicens:
« Simile factum est regnum cælorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo. Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.
Iterum misit alios servos dicens: «Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa, et omnia parata; venite ad nuptias». Illi autem neglexerunt et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam; reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia affectos occiderunt.
Rex autem iratus est et, missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit.
Tunc ait servis suis: «Nuptiæ quidem paratæ sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni; ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias». Et egressi servi illi in vias, congregaverunt omnes, quos invenerunt, malos et bonos; et impletæ sunt nuptiæ discumbentium.
[Intravit autem rex, ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali et ait illi: «Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem?». At ille obmutuit. Tunc dixit rex ministris: «Ligate pedes eius et manus et mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium».
Multi enim sunt vocati, pauci vero electi ».]
Credo
vel brevior:
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 22, 1-10 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Respondens Iesus dixit iterum in parabolis principibus sacerdotum et senioribus populi, dicens:
« Simile factum est regnum cælorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo. Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.
Iterum misit alios servos dicens: «Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa, et omnia parata; venite ad nuptias». Illi autem neglexerunt et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam; reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia affectos occiderunt.
Rex autem iratus est et, missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit.
Tunc ait servis suis: «Nuptiæ quidem paratæ sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni; ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias». Et egressi servi illi in vias, congregaverunt omnes, quos invenerunt, malos et bonos; et impletæ sunt nuptiæ discumbentium ».
Credo